1. Actum in castro premisliensi feria tertia post festum sancti Martini pontificis proxima anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo tertio. 2. Ad officium actaąue praesentia castrensia capitanealia premisliensia personaliter veniens gsus. Andreas Kuropatnicki solenni praemissa contra officium castrense leopoliense ratione non susceptae ad acta sua protestationis infrascriptae, solenniter eidem officio praesentibus in et contra mcos. ac gsos. causarum fiscalium terrae leopoliensis laudo conventus particularis visnensis proxime caelebrati constitutos iudices ąuestus et protesiatus est, idque in eo. Quod cum laudo conventus particularis visnensis proxime caelebrati cautum et praecustoditum sit, ne pecuniae publicae per exactores ex quibuscunque exactionibus exactae in usus privatos converterentur et ne ex iisdem pecuniis publicis ullae largitiones fierent, sed in usus publicos pro necessitatibus reipublicae totaliter conferantur, ipsi nihilominus in contrarium laudi suprafati et contra mentem conventus visnensis a se protestante summam ex proventu ducillari provenientem in termino quovis specificandam et ex calculo liquidandam recipientes inter se partiti sunt. 3. Dum vero praefatus protestans uni ex praefatis gsis. iudicibus videlicet gso. Martino Wodnowski notario terrestri leopoliensi, cui ex summa praefata mille trecenti floreni polonicales divisione cesserunt contradiceret, ne ipsi summa praefata uti indebite et immerito daretur, ipsi nihilominus contradictionem eandem non attenti, summam praefatam mille trecentos florenos polonicales indebite et incompetenter numerarunt et reddiderunt et licet praefati gsi. iudices fiscales terrae leopoliensis sibi protestanti certam summam respectu eiusdem largitionis obtulissent, idem tamen gsus. manifestans eiusmodi summam ab ipsis recipere respuit et recusavit, quinimo hisce largitionibus terrae leopoliensis contradixit. 4. Cum itaque laudo suprafato largitiones sunt interdictae sic etiam si aliquae accidissent nullitatis vitio subiacere declaratae sint, idcirco praefatus protestans tam de contraventione laudo praefato quam et de nullitate largitionum praefatarum iterato contra eosdem gsos. iudices fiscales terrae leopoliensis protestatur.
Wiśnia, 28 września 1664. Sejmiku wiszeńskiego deklaracya w sprawie czopowego.
1. My rady dygnitarze urzędnicy wszyscy obywatele ziemi lwowskiej, wszystkim w obec każdemu z osobna a mianowicie burmistrzom, magistratom i całemu pospólstwu miast i miasteczek króla IMci duchownych i szlacheckich w ziemi lwowskiej zostających do wiadomości donosim. Iż gdy za rozerwanym sejmikiem naszym wiszenskim ziem województwa ruskiego elekcyej sędziego na trybunał koronny nie mogliśmy nic pewnego względem czopowego postanowić, które iż ultima mensis currentis kończy się i swego w dalszem onego wybieraniu potrzebuje porządku, przeto zlecamy to wszytkim miastom i miasteczkom, aby podług praw koronnych i konstytucyej koronnych to czopowe, a die prima Octobris poczynające się, wybrawszy na to osoby z magistratu zgodne do tej exakcyej wybierali, a potem gdy na przyszłym da Bóg sejmiku dalszy tegoż czopowego obmyślim porządek słusznie z tej wyrachowali się ekzakcyej. 2. Działo się w Wiszni podczas zgromadzenia się na sejmik die vigesima octava Septembris anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo ąuarto. Andrzej Maxymilian Fredro kasztelan lwowski m. p. Piotr Ozga podkomorzy lwowski. Stanisław Rzewuski sędzia ziemie lwowskiej. Castr. Leop. Rei. 414 p. 2046-2047.
Wiśnia, 15 października 1664. Uniwersał sejmiku wiszeńskiego w sprawie monety.