Blu42 Media

Część 26

strona 320/713

1. Actum in castro leopoliensi feria tertia pridie festi transfigurationis Domini nostri Iesu Christi anno eiusdem millesimo sexeentesinio quinquagesimo nono. 2. Ad officium actaque praesentia castrensia capitanealia leopoliensia personaliter venientes gsi. Gaspar Woiakowski subiudex terrae premisliensis et Stephanus Winnicki suis et aliorum gsoruin. palatinatus terrarum Russiae et districtuum leopoliensis, premisliensis et sanocensis ad comitia regni generalia varsauiensia proxime celebrata deputatorum et electorum nuntiorum nominibus, postąuam in volumine et ordine constitutionum comitiorura regni generalium Varsaviae proxime praeteritorum constitutionem sub titulo: pozwolenie glejtu urodzonym Zeliborskiemu, Ustrzyckiemu i Rozniatowskiemu reperierint, atque de eadem constitutione sibi innotuerit non iuxta mentem suam et omnium nuntiorum comitiorum praefatorum proxime praeteritorum typis exaratam esse, in qua videlicet constitutione errore typographi omissa sunt verba haec: vel experiendum, ideo de nullitate et invaliditate eiusdem constitutionis uti defectuosae et per typographum variatae ac viciatae, quae honori praefatorum gsorum. Zeliborskich, Ustrzycki et Rozniatowski nocere non debet, protestantur et manifestantur. Atque hic ibidem in instanti eandem constitutionem itidem sub titulo: pozwolenie glejtu urodzonym Zeliborskim, Ustrzyckiemu i Rozniatowskiemu, quae et qualis ex consensu omnium ordinum comitiorum praefatorum regni varsauiensium debueral esse a gso. loannf. Gniński succamerario Pomeraniae et capitaneo gnesnensi atque marschalco comitiorum praefatorum regni varsauiensium proxime praeteritorum ad praesens vero iudice deputato iudicium commissionis leopoliensis datam atque manu eiusdem gsi. Gninski propria subscriptam ad acta officii praesentis porrexerunt eandemque suscipi ab olficio praesenti postularunt, quorum affectationi et iuri communi officium praesens annuendo, eandem constitutionem uti salvam et illaesam omnique suspicionis nota carentem ab eisdem offerentibus suscepit et actis suis ingrossandam demandavit, in eum qui sequitur tenorem: (Obacz Vol. 1. IV, 816). Originale vero post ingrossationem eisdem offerentibus est restitutum de quo restituto officium praesens quietavit.

Ind. Bel. Castr. Leop. 408 p. 1439-1440.

Poseł sejmowy sanocki do ziemian na sejmiku sanockim w sprawie podatków uchwalonych na sejmie.