Quae quidem iudicia praefata generalia sicut praemissum est ab omnibus ordinibus regni in praedicta conventione generali regni electionis novi regis Varsaviae propterea, quia serenissimus olim princeps dominus Sigismundus Augustus rex Poloniae existens multitudine causarum forensium ex diversis instantiis ab subselliis iudiciorum et officiorum regni ad maiestatem suam devolutis et devolvi quotidie fere non desinentibus obrutus, ita ut una ipsius sola persona iustitiae hominibus debitae administrandae in tam amplo imperio ex debito suo regali satisfacere non potuit, hominesque in assequenda iustitia negUgebantur, unde odia pleraeque exacerbationes oriebantur, saepius in conventionibus publicis cum consiliariis et ordinibus regni ac nuntiis terrarum, ut eo onere tanquam personae suae impossibili levaretur, modusąue iustitiae in ultima instantia et celeriori causarum expeditione constitueretur, deliberabat, quod praestare et constituere morte praeventus non potuit. Ut causae itaque ad conventionem regni generałem et personam maiestatis regiae devotutae, deducto ex persona regia hoc onere, celeriori processu quam antea expedirentur, sunt in eodem conyentu Varsaviensi ex multa deliberatione iuxta modum et formam, quae visa foret melior laudata et sancita. Quae ąuidem deliberatio et constitutio publicitus facta oratoribus serenissimi (ialJiae olim regis et serenissimi domini Henrici regis electi nominatim inter alias conditiones porrecta et ab ipsis oratoribus medio praestito iuramento suat subscripta tum etiam eidem serenissimo Henrico regi electo ana cum aliis conditionibus, ąuibus ad regnum vocabatur, per oratores regni ad id destinatos oblata et per ipsum primum Parisiis tandem Cracouiae circa ipsius coronationem suscepta approbata medioąue corporali iuramsnto confirmata, novissime per senatores proceres universamque nobilitatem palatinatus Russiae in conventione Yisneasi iuxta modum et formam ibidem generaliter instituta conclusa et conscripta et Varasaviae in publico congressu ex terrarum regni exhibita et producta et unirersali decreto illius convocationis approbata, demum in publicis conventibus districtuum praefati palatinatus Russiae suscepta et instituta per iudices ad ea modo suprascipto peragenda in conventionibus praefatis unanimiter electos datos constitutos et deputatos, anno et die ąuibus supra, loco ad id per hoc idem palatinatum Russiae assignato sunt celebrata. Presentibus ibidem mfcis. gsis. et nblus. Hieronimo Sieniawski a Sieniawa camenecensi et haliciensi colomiensigue capitaneo, loanne Stenienski a Sienno zarnouiensi castellanis Andrea Firlej de Dąbrowicza sandomiriensi, (ieorgio Incisore regni sanocensi sokaliensiąue, loanne krasnostawiensi et Nicolao lukowiensi Mniszki de Magna Kunczycze, Nicolao Sieniawski a Sieniawa striensi capitaneis, Alberto Starzechowski leopoliensi, Paulo Koritko premisliensi, Sebastiano Zorawinski de Chodorostaw haliciensi succamerariis, Nicolao Naraiowski de Naraiow iudice, loanne Brzozdowski de Wolków subiudice terrestribus leopoliensibus, Petro Piwo pincerna terrae belzensis, Paulo Skotnicki vexiilifero haliciensi, Stanisiao Michałowski tribuno grodecensi, Nicolao Herburth de Fulstyn et in Dziedzilow herede, Raphaele loanne Martino et Prokopio Sieniawskie a Sieniawa, Alberto et loanne Kamienieczkie de Kamieniecz, Malchero Paniowski de Panyow, Felice Simone et lohanne Chodorowskie de Chodorowstaw, Stanisiao Żółkiewski, Yenceslao Dziedoszycki, loanne Czebrowski Wioch nuncupato, Andrea Kucharski de Lahodow, Stanisiao Wilzyński, Georgio Christophero et Procopio Czortoryskie de Siemussowa, Christophero et loanne Branieczkie, Christophero et loanne Kalinowskie, Bartholomeo et loanne Belzeczkie de Belzecz, Georgio loanne et Alberto Narayowskie de Narayow, Andrea et Petro Klodniczkie de Borynicze, loanne et Stanisiao Brzozdowskie de Brzozdowcze, Mathia Czernieiowski, Stanisiao Lubienieczki, loanne Podsosnowski de Podsosnow, Alberto Chomentowski, loanne Brudniczki, Chrislophoro et loanne Hermanowskie, et aliisąue plurrimis fidedignis nobilibus et ministerialibus terrestribus circa praemissa existentibus. Ad quae iudicia praefata reverendissimus in Christo pater dominus Stanislaus Szlomowski dei gratia leopoliensis archiepiscopus nec non mfci. et gsi. Stanislaus Herburth de Fulstyn leopoliensis, Stanislaus Drohoiowski de Drohoiow premisliensis, loannes Sienienski a Sienno et in Gologory haeres haliciensis, loannes Herburth a Fulsztyn Sanocensis, Nicolaus Lyssakowski a Lyssakow chelmensis castellani, Stanislaus Danilowicz de Zurow vexillifer leopoliensis, loannes Swierski de Romanow tribunus trembovliensis, loannes Rychlowski notarius terrestris buscensis, Nicolaus Tarło de Sczekarzewicze vexillifer premisliensis, Alexius Krassiczki tribunus etiam premisliensis, Stanislaus Starzechowski de Starzechowicze, loannes Sienienski a Sienno succamerarius terrae sanocensis, Nicolaus Pełka de Kussienicze, Kilianus Siemuszowski de Siemuszowa, Nicolaus Sienniczki succamerarius, Stanislaus Rozwadowski iudex castrensis chelmenses, loannes Dawidowski, Albertus Mokrski et lacobus Choczimierski nec non etiam Nicolaus Herburt de Fulsztyn capitaneus, Baltazar Oiga vicccapitaneus et Bartolomeus Korytko de Zwinigrod notarius terr. leopolienses iudices omnium districtuum praefati palatinatus Russiae sunt electi et deputati. Qui satisfaciendo constitutionibus praefutis et officiis suis iuxta laudum commune Wisnense iUis per senatores ordines ac universam nobilitatem palatinatus praedicti impositis et concessis, unanimiter conyenientes primum et antę omnia iuramentum corporale ad sancta Ihesu Christi evangelia iuxta rotham infrascriptam illis pronunciatam multorum nobilium ad iudicia praefata generalia congregatorum, in manus gsi. Nicolai Herburt de Fulsztyn capitanei leopoliensis praestiterunl et ąuilibet illorum seorsum ex persona sua praestitit in haec verba: Ja N, przysięgam Panu Bogu, że w tym sądzie nowo uchwalonym i postanowionym do któregom obran i powołań, sądzić będę sprawiedliwie podle prawa koronnego pospolitego pisanego a najwiętszego dowcipu mego sąd sprawiedliwie czynić a krzywdę tempić a od tego niedam się uwieść przez żadną przyjaźń albo waśń i też przez żadne dary, którebych za to wziął albo jeszcze kiedy wziąć miał albo się icli kiedy nadziewał, ani też będę rzeczy z kontrowersyi tych między stronami ku temu sądowi należących z nikim przeglądał ani praktykował ani żadnej strony przestrzegał ani żadnemu radził, jedno na tym sądzie sąd sprawiedliwy czynić i radę sądowną i namowę w tajemnicy zachowam nikomu jej nie przenosząc i owszem jeśliby który z towarzyszów moich na sądzie niniejszym siedzących jaki podarek albo objetnicę wziął, albo przestrogę dawał, albo radę jaką dał, objecuję go objawić, tak mi Panie Boże pomagaj. Et ibidem etiam gsi. Nicolaus Herburth de Fulsztyn capitaneus leopoliensis terrarumąue Russiae glis., Baltazar Ozga yicecapitaneus, Bartholomeus Korythko notarius terrestris leopolienses satisfaciendo similiter constitutioni praefate Wisznensi in praesentia praefatorum iudicum specialiter et seorsum ąuilibet illorum ex persona sua praestiterunt corporale iuramenlum in hanc rotham: Ja N. przysięgam Panu Bogu, iż wedle postanowienia spólnego wiszeńskiego, w tym sądzie nowo uchwalonym będąc, tajemnic żadnych nie wydam i wiernie przy sobie zachowam, tak mi Panie Boże pomoży. Praestitoąue iuramento huiusmodi iudices praefati suprascripti ordineąue per districtus iudicum constituta conscripto et per ministerialem terrestrem leopoliensem providum Andream de Stratyn publicato, ut ea omnia suprascripta omnibus ąuibus interest ad notitiam deducerentur, eidem praefato Andreae de Strathyn ministeriali publice proclamare et publicare in locis publicis demandaverunt. Quiquidem ministerialis praefatus coram actis praesentibus constitutus, ea omnia suprascripta, quae sunt per dominos iudices demandata, iuxta tenorem suprascriptum in locis publicis voce sonorosa publicasse in vim suae relationis ubicunąue faciendae recognovit. Ind. Insc. Rei. Decr. Terr. Leop. 20 p. 1—5,
Część 4
strona 66/659