w Bełzie, 30 kwietnia ») 1575. Protestacya miasta Przemyśla z powoda sąda generalnego trojewódzkiego.
1. Coram officio castrensi et actis praesentibus castrensibus Belzensibus constitutus personaliter proTidus loannes Wilczek ministerialis terrestris terrarum Kussiae, una cum nobilibus lozepho Gosczyczki et lohanne Wolski sibi tunc assistentibus in vim relationis suae per ipsum in locis omnibus faciendae per expressum recognovit. Quia sibi et praefatis nobilibus ex parte famatorum proconsulis et consulum totiusque communitatis civitatis praemisliensis in celebratione iudiciorum in castro leopoliensi per magnificos dominos deputatos protunc residencium, vigore constitutionum in conventu particulari praeterito visnensi per senatores regni ac equestrem ordinem palatinatus Russiae laudatarum atque constitutarum, inhaerendo priori suae prołestationi per eosdem cives premislienses ibidem Yisznae factae, in toto solenniter protestati sunt, quia ipsi cives premislienses auditis atque bene intellectis scriptis articulis nonnullis per eosdem dominos mfcos. deputatos feria secunda post dominicam oculi *) proxima ibidem in prima eorum celebratione iudiciorum sessione spectabilibus et famatis dominis [projconsuli consulibus civitatis leopoliensis datis et ad notitiam aliarum civitatum in palatinatu Russiae consistensium generaliter deductis, quibus Tolentes eosdem cives ad eandem formam celebrandorum praefatorum iudiciorum ex iurisdicione propria ipsorum civium absoluta quadam auloritate sua attrahere, contra libertates privilegia praerogativosque earundem civitatum, ex quo civitas praefata Premisliensis sit privilegiata et in iure teutonico maideburgensi, prout et aliae regni ciritates fundata atque a a) relatione. *) Data wniesienia obiaty do grodu Bezizkiego w nagłówku Nr. 18. ') t. j. 7 marca.