Blu42 Media

Część 4

strona 72/659

iudiciis pallatinorum, castellanorum, capitaneorum et aliis quibusvis officialibus iuris terrestris ezempta, tum quia eciam cives illius civitatis simul cum aliis civilatibus regni in stalu et ordine suo sint pars ąuaedam reipublicae et non ad solum palatinatum Russiae sed ad coronam regni totam pertineant, yidentes talia iudicia nec a sacra regia maiestate civitatibus esse permissa, nec cum scitu aut consensu earundem civitatum facta fuisse, ipsaąue constitutione yyssnensi libertates ipsorum civum ąuodam modo sublatas fore, ad haec praemissa et ad alia ibidem latius per spectabiles et famatos dominos proconsulem et consules leopolienses coram magnilicis dominis deputatis protestata et latius expressa, inhaerendo eorundem protestationi similiter ex parte civitatis premisliensis protestati sunt, eos ad hanc formam novam iudiciorum et ad constitutionem yissnensem praediclam non teneri, propterea quod ius civile, ut in aliis civitatibus regni, ita apud eosdem perpetuum est, et nullo unąuam tempore tam mortuo quam absente a regno principe silet, appelationesque ab eorum foro civili, quae interponi solent, non per quempiam alium solummodo per ius supremum maideburgense in castro cracoviensi fundatum primum, deinde per sacram maiestatem regiam post electionem vel redditum ipsius in regnum a tempore fundationis civitatis ipsorum cognoscuntur et deciduntur. In eo itaque usitato processu et antiquitus observata consyetudine persistentes, praesertim yiyente rege ac principe, cui iusiurandum tempore corouations maiestati illius praestilerunt, bona conscientia et salyis suis legibus se nullo modo a iuribus suis discedere posse relulerunt. 2. Et id quidem, ut ex parte iudiciorum talium novorum itaque ratione aliarum rerum in articulis ordinationis praefatae descriptarum et contentarum, utpote iura libertates iurisdictionemque et praerogatiyas civiles tangentium, quae iura et privilegia ciyitas premisliensis praefata non ab una parte reipublicae, sed a serenissimis principibus sanctae memoriae regibus Poloniae et a corona regni dotata habet et quae in aliis terris et palatinatibus regni Foloniae, sub id tempus absentiae regiae maiestatis, per ordinationes iudiciorum buiusmodi aliis ciyitatibus infirmata et sublata non sunt, ideo se et ciyitatem praefatam premisliensem integre conseryari a praefata celebratione iudiciorum magniiicos dominos deputatos protunc in castro leopoliensi congregałos et residentes pecierunt, non consencientes insuper neque consentire yolentes ad quaeyis alia iudicia, nisi ad ea, in quibus resident et in quibus hactenus autoritate regia iudicabantur. De quo iterum atque iterum ministeriali et nobilibus protestati sunt seque cum his omnibus, quaecunque iura libertates iurisdictionem ciyilem et dudum obseryatam eorum consuetudinem attinent et tangunt ad futurum conventum regni generałem Irahunt et recipiunt, de quo eciam protestati sunt solenniter. Quod ita et non aliter fuisse praefatus ministerialis personaliter recognovit ac etiam praefati nobiles liberę attestati sunt, super quod memoriale positum est.