Blu42 Media

Część 6

strona 91/659

•) Ob. królewską deklaracyę z daty Torunii 20 die m. Decembris 1576; pomieszczona jest w oblacie C. Lep. 337 p. 386—387. Porównaj także mandat króla do starosty lwowskiego adresowany, z daty 7 listopada 1577 w Malborgu datowany, z zakazem exekwowania wyroków sądu gener. wojewódzkiego ruskiego przeciwko mieszczanom lwowskim C. Leop. 337 p. 559-661, tudzież mandat królewski z daty 1 grudnia r. 1577 w Toruniu datowany do starosty lwowskiego zakazujący exekwować wyroki sądu wojew. gener. w sprawach mieszczan, podlegających sądom magdeburskim i królowi C. Leop. 337 p. 661—664.

suis civilibu3 salvoque inprimis toties allegato sacrae regiae maiestatis tribunali consentire non potuerunt nec hucusąue possunt, quod praefatis ministeriali et nobilibus solenniter publice iterum proteslati sunt. Quam ąuidem protestationem cum peterent ad acta iudiciorum praefatorum suscipi, idąue ipsis per eosdem dominos iudices deputatos denegatum esset, eidem ministeriali et nobilibus de actis sibi prohibitis protestati sunt. Ex qua causa ad acta praesentia castrensia leopoliensia eandem suam protestationem inscribi curarerunt. Circaąue omnia praemissa praesentem fuisse praedictus ministerialis recognovit, quam ipsius recognitionem nobiles recensiti attestati sunt. Quam recognitionem ministeriali firmatam cives leopolienses ad acta praesentia suscipi et inscribi petierunt, quod eis est concessum. 3. Ministerialis terrestris glis. providus loannes Wilczek de Leopoli cum nobilibus losepho Goscziczki et Casparo Poniatowski in vim relationis suae fidelis ubiąue locorum faciendae recognovit. Protestatum sibi esse solenniter nomine et ex parte famatorum proconsulis, consulum, advocati et scabinorum atque totius communitatis civilatis leopoliensis feria tertia post festum omnium sanctorum proxima in castro inferiori leopoliensi coram iudiciis ordinariis palatinatus Russiae in et contra mfcum. Nicolaum Herborth capitaneum leopoliensem glem., quia ipse pendeute termino adrocationis omnium causarum et iniuriarum inter praedictam civitatem et praenominatum capitaneum leopoliensem coram sacra maiestate regia impetrata, apud eandem sacram maiestatem regiam eiusdem termini ad trigesimam diem post iceptionem proxime futurorum comitiorum limitatione, contrareniendo mandatis suae maiestatis regiae, eosdem consules et cives leopolienses extra forum eorum proprium et competens ad iudicia ordinaria evocat atque contra eosdem in eisdem iudiciis nescitur quid novum attentat et intentare permittit, cum ipsi cives neąue ex bonis neque ex officiis neque ex personis suis sint ullo modo cognitioni et iudiciis terrestribus subiecti. Quod facit in contemptum litterarum et mandatorum sacrae maiestatis regiae et in damnum et praeiudicium eiusdem ciyitatis leopoliensis, occasione ąuorum omnium tam sibi ipsis, quam instigafori sacrae maiestatis regiae, salvas et illaesas reservaverunt aciones. Quod sic et non aliter fuisse idem ministerialis recognovit nobilibus praefatis id ipsum in toto attestantibus^). 4. Et hic ibidem coram gso. Baltazaro Ozga vicecapitaneo leopoliensi in officio residendi actisque praesentibus castrensibus leopoliensibus personaliter stans ministerialis terrestris glis. providus loannes Wilczek de Leopoli cum nobilibus losepho Goscziczki et Casparo Poniatowski in vim relationis suae fidelis ubique locorum faciendae recognovit, protestatum sibi esse solenniter feria tercia post festum omnium Sanctorum proxima in castro inferiori leopoliensi coram iudiciis ordinariis pallatinatus Russiae ultimae instantiae ex parte mfci. Nicolai Herborth de Fulstin capitanei leopoliensis in et contra famatos proconsulem, consules, advocatum et scabinos totamque comniunilatem ciyitatis leopoliensis, quia advocationes omnium causarum et iniuriarum inter civitatem leopoliensem per praefatos proconsulem et consules leopolienses allegant nihil contra ius commune valere possunt nihilque ipse mfcus. contra autoritatem regiam et contemptum mandatorum sacrae maiestatis regiae facit, sed ius suum vigore confoederations terrarum Russiae per sacram regiam maiestatem approbatae tuetur et vigore eiusdem in iudiciis ultimae instantiae procedit. Ouod sibi ibidem praefatus ministerialis ex parte dicti capitanei leopoliensis protestatum esse recognovit de quo et relationem expressam huiusmodi fecit, nobilibus praefatis id ipsum attestantibus. Ind. Relał. Gasł. Leop. 337 p. 576—581.