1. Ad officium et acta praesentia castrensia capitanealia ieopoliensia personaliter veniens illustris magnificus Antonius Rozwadowski, castellanus Haliciensis bonorum Pohorce cum attinenciis in terra Leopoliensi et Bolestraszyce in terra Premisliensi sitorum haeres, in et contra illustrerti magnificum Antonium Morski castellanum Praemisliensem publico prointereste questus et manifestatus est idque in eo. Quia ipse licet peroptime sciverit, quod electio iilustrium magnificorum ad iudicia generalia tribunalis regni deputatorum non ad eum unicum pertineat, sed ab omnium lerrigenarum concivium ad comiciola congregatorum unanimi assensu et concordibus nemine dissentiente votis dependeat, tamen is idem illustris magnificus castellanus die hesterna feria secunda post festum Nativitatis Beatissimae virginis Mariae, id est die nona Septembris in comitioiis eiectionis eorundem iilustrium magnificorum deputatorum ad mentem legis Yisnae incidenti praesidens circa denominationem mareschalci omnibus fere concivibus non consentientibus, clara voce unimiter contraoicentibus, solus proprio ausu absque ullo electo mareschalco sine specificatione eligendorum deputatorum, non observatis gradibus electioni debitis, sine notitia omnium in eodem congressu reperibilium dignitariorum lerrigenarum assidentium, in eversionem iurium cardinalium, in vilipensionem liberi Veto in libero regno hucusque sacrosancte observati, in suppresionem vocis activae omnium nobilium aequalitate gaudentium aeque et equaliter sentientium, recte pro iustitia agentium, sua privata authoritate extra locum comitioiis solitum mareschalcum acsi constituere, assessores addere, acsi quoddam laudum formare contra ius aequmque conscribere, conscriptum contra rei evidentiam acsi de omnium assensu subscribi, subscriptum insciis omnibus eodemque die praecipitanler actis ingrossari ausus est et praesumpsit. Quapropter idem illustris magnificus manifestans, non solum militaribus verum etiam pubiicis Reipublicae obsequiis addictus quadraginta circiter annis in comiciolis palatinatus Russiae assiduus tania praeiudicia liberlatem toUentia, inconvenientia, leges regni convellentes similiter nunquam cernens, inneto boni publici amore nunquam cessanti iuramentoque adstrictus, quidquid nocivi viderit Reipublicae avertere obligatus, succurendo integritati iurium regni prospiciendoque totalitati liberi Veto omnium concivium de nuUitate et invalidiiate acsi laudi eiusdem privata authoritate formati subsistere nunquam valentis iterum iterumque manifestatus est.
2. Ad officium et acta praesentia castrensia capitanealia Leopoliensia personaliter veniens generosus Gregorius de Sroki Srokowski Subdelegatus officii praesentis iuratus terrigena et incola terrae praesentis Leopoliensis, prospiciendo integrifati iurium patriciorum, quoniam comitia eiectionis ad tribunal regni deputatorum die nona mensis praesentis, anno ad praesens currenti Yisnae celebrata circa inaugurationem eorum comitiolorum magnifici marschalci ex contradictione permultorum palatinatus praesentis Russiae dignitariorum terrarum officialium comitiorum et terrigenarum fato publico sint disrupta publice, proinde, siquidem post disruptionem comitiolorum eorundem in likeem libertatis et activae vocis clandestine conscriptum, ad actaque praesentia est porrectum laudum, hai.c infert praecustoditionem de nullitate et invaliditate praesumptive formati eiusdem laudi manifestatur.
3. Ad officium et acta praesentia castrensia capitanealia Leopoliensia personaliter venientes generosi Joannes Yislobocki, Petrus Uruski et Paulus Tyszecki terrigena terrae Leopoliensis solenniter coram officio praesenti de nullitate et invaliditate cuiusdam laudi post disrupta
cotnitioia electionis illustrium magnificorutn ad tribunal regnl deputatorum die nona Septembris millesimo septingentesimo quinquagesimo quarto anno Yisnae celebrari solita, non attentis plus quam millenis dignitariorum terrestrium officialium et concivium palatinatus Russiae in opressionem activae liberae vocis et perniciem libertatis formari per nonnullos ad deputaticam functionem aspirantes intrusores praesumpti offerendo conscientias suas, quod ob ingentes nobilium contradictiones et excitatuiTi in medio ecclesiae locoque consultationum solito circa concussionem generosi Joannis Łucki terrigenae terrae Premisliensis tumuitum nominationem deputatorum non adjuverunt. Quapropter subveniendo patriciae libertati salvandoque liberam activam vetandi vocem per praemissa attentata opressam, iterum iterumque manifestatur, salva eiusdem manifestationis auctione, meiioratione aut diminutione, si opus fuerit, pleno in robore reservata atque praecustodita.