Blu42 Media

Part 20

page 246/568

2. Ad officium et acta praesentia castrensia capitanealia premisliensia peraonaliter veniens generosus Petrus Cieciszowski, suo aliorumque inimicitias ab infrascriptis personis passorum nominibus, sollenniter et gravi cum querella in et et contra generosos Yladislaum et Stanislaum de Żmigród Stadnickie olim generosi Stanislai de eadem Żmigród Stadnicki capitanei zygvultensis filios quaestus et proteslatus est ideo, quod ii post multas sibi protestanti aliisque personis in diversis terris et districtibus illatas iniurias, quiibus acta multifarie referta variaque iudicum subsellia pro ferenda tandem innocentibus ope implorata sunt, per motus populi commoti vel potius famae suae, quam pessimam factis suis contraxerant, consultum iri cupidus, sese simulantes, dantes in comissis praecibus suis devincti magnifici Martini Stadnicki castellani sanocensis patrui sui, ut honori aestimationiąue ipsorum mederetur, dum idem generosus castellanus sanocensis rem sero agere eos aestimaus furibundae iuventuti anteriora tribueret, in posterum autem cum annis mores immutaturos eos confideret, onus hoc in se nepotum suorum alacriter susciperet atque commodissimum tempus esse ratus, in frequentia permultorum equestris conditionis virorum, qui eum hoc in passu iuvare possent, id aggredi in comitiis visnensibus proxime praeteritis pro eligendis ad iudicia publica supremls iudicibus habitis, huic negotio sedulo insudaret eoque rem deduceret, ut in eodem conventu visnensi plurimis senatoriis aliaeque ccnditionis viris nobilibus intercedentibus idemque cum ipso efflagitantibus dies compositionis cum nepotibus eiusdem magnifici castellani sanocensis ineundae pro decima mensis Decembris proxime praeterita Praemisliae assignaretur securitasque conventus eidem per omnes pro conventu visnensi congregatis permitteretur et constituerelur. 3. Die eodem finiendarum iniuriarum causa assignato provenientes praenominati generosi Via* dislaus et Sigismundus Stadniccy filii, non naturam mutantes, redeuntes ad ingenium, vilipensis eiusdem magnifici patrui sui stndiis totisque amplissimorum virorum laboribus floccifactis, nulla reverentia leguni publicarum slatutorum et constitutionum regni decretoruni atque sanccionum patriarum contra gverricos contraque i.isouianos legę publica pro hostibus patriae vel perpetuo infamibus declaratis eorumque fautores et promoteres, contra homines licenliosos et assassinos violentiarnmque quarumvis patratores ac denique contra quosvis [iraescriptorum et daiunatorum tutores defensores et susceptores laudatorum immemores, divinaqua et humana iura susquedeque habentes, in contrarium ac contemptum pragmaticarum legumque quorumvis ac novissimae in comitiis yisnensibus suprascriptis factae assecurationis ausi sunt, eo potissimum tempore, quo omnes quoscunque offender concordiam cum iis facere destinaranf, cum plurimis utpoteloanne Yictor, nobilibus Hiacinto Didensky, Rokocki, Nicolao Boruchowsky, Zamoissky, Andrea Czehucky, Wrynsky, Czahosky, lacobo Gągalsky, Wisniowsky, Stanislao Czarnowsky, Mikuła, loanne Napiorkowsky, Czechowsky, Czasky, Kwiatkowsky, Jandrowsky, Birus, Ysinowsky, Bialecky aliisque permultis partim Lisovianis partim infamibus legemque publicam postponentibus, partim denique talibus, qui nullius domiaorum stipendiis anuiversariis addicti nonnisi committendorum facinorum ergo operam suam praestare consveverant, hominibus licentiosis et exlegibus circiter quingentis, quorum ipsi nomina et cognomina melius norunt, cum quibus totam Silesiam contra pacta et federa cum iis inita hostili modo pervagati eosque domi suae in Lancut aggravandorum concivium suorum causa allicerant fecerant, omnique affalorum genere non secus ac probos prosequuti sunt expansis vexillis tormentis bombardis omnibusque armis in conventibus haberi portarique prohibitis contra praescriptum iuris omissi, cum clamore tymphanorum lato coelo non nisi mortem reboante, ad locum pace publica et noviter consensu omnium in praefatis comitiis yisnensibus congregatorum terrigenarum assecuratum venire eandemque pacem turbare et yiolare. Ratione quorum omnium se alque alios omnes, qui iniuriam passi sunt, cum ipsis there principalibus quam eorum asseclis iure acturos officio praesenti obtulit et manifestatus est.