Blu42 Media

Part 4

page 58/568

Quae quidem iudicia praefata generalia sicut praemissum est ab omnibus ordinibus regni in praedicta conventione generali regni electionis novi regis Varsaviae propterea, quia serenissimus olim princeps dominus Sigismundus Augustus rex Poloniae existens multitudine causarum forensium ex diversis instantiis ab subselliis iudiciorum et officiorum regni ad maiestatem suam devolutis et devolvi quotidie fere non desinentibus obrutus, ita ut una ipsius sola persona iustitiae hominibus debitae administrandae in tam amplo imperio ex debito suo regali satisfacere non potuit, hominesque in assequenda iustitia negUgebantur, unde odia pleraeque exacerbationes oriebantur, saepius in conventionibus publicis cum consiliariis et ordinibus regni ac nuntiis terrarum, ut eo onere tanquam personae suae impossibili levaretur, modusque iustitiae in ultima instantia et celeriori causarum expeditione constitueretur, deliberabat, quod praestare et constituere morte praeventus non potuit. Ut causae itaque ad conventionem regni generalem et personam maiestatis regiae devotutae, deducto ex persona regia hoc onere, celeriori processu quam antea expedirentur, sunt in eodem conyentu Varsaviensi ex multa deliberatione iuxta modum et formam, quae visa foret melior laudata et sancita. Quae quiidem deliberatio et constitutio publicitus facta oratoribus serenissimi (ialJiae olim regis et serenissimi domini Henrici regis electi nominatim inter alias conditionses porrecta et ab ipsis oratoribus medio praestito iuramento suat subscripta tum etiam eidem serenissimo Henrico regi electo ana cum aliis conditionibus, quiibus ad regnum vocabatur, per oratores regni ad id destinatos oblata et per ipsum primum Parisiis tandem Cracouiae circa ipsius coronationem suscepta approbata medioque corporali iuramsnto confirmata, novissime per senatores proceres universamque nobilitatem palatinatus Russiae in conventione Yisneasi iuxta modum et formam ibidem generalliter instituta conclusa et conscripta et Varasaviae in publico congressu ex terrarum regni exhibita et producta et unirersali decreto illius convocationis approbata, demum in publicis conventibus districtuum praefati palatinatus Russiae suscepta et instituta per iudices ad ea modo suprascipto peragenda in conventionibus praefatis unanimiter electos datos constitutos et deputatos, anno et die quibus supra, loco ad id per hoc idem palatinatum Russiae assignato sunt celebrata. Hieronimo Sieniawski a Sieniawa camenecensi et haliciensi colomiensigue capitaneo, loanne Stenienski a Sienno zarnouiensi castellanis Andrea Firlej de Dąbrowicza sandomiriensi, (ieorgio Incisore regni sanocensi sokaliensiąue, loanne krasnostawiensi et Nicolao lukowiensi Mniszki de Magna Kunczycze, Nicolao Sieniawski a Sieniawa striensi capitaneis, Alberto Starzechowski leopoliensi, Paulo Koritko premisliensi, Sebastiano Zorawinski de Chodorostaw haliciensi succamerariis, Nicolao Naraiowski de Naraiow iudice, loanne Brzozdowski de Wolków subiudice terrestribus leopoliensibus, Petro Piwo pincerna terrae belzensis, Paulo Skotnicki vexiilifero haliciensi, Stanisiao Michałowski tribuno grodecensi, Nicolao Herburth de Fulstyn et in Dziedzilow herede, Raphaele loanne Martino et Prokopio Sieniawskie a Sieniawa, Alberto et loanne Kamienieczkie de Kamieniecz, Malchero Paniowski de Panyow, Felice Simone et lohanne Chodorowskie de Chodorowstaw, Stanisiao Żółkiewski, Yenceslao Dziedoszycki, loanne Czebrowski Wioch nuncupato, Andrea Kucharski de Lahodow, Stanisiao Wilzyński, Georgio Christophero et Procopio Czortoryskie de Siemussowa, Christophero et loanne Branieczkie, Christophero et loanne Kalinowskie, Bartholomeo et loanne Belzeczkie de Belzecz, Georgio loanne et Alberto Narayowskie de Narayow, Andrea et Petro Klodniczkie de Borynicze, loanne et Stanisiao Brzozdowskie de Brzozdowcze, Mathia Czernieiowski, Stanisiao Lubienieczki, loanne Podsosnowski de Podsosnow, Alberto Chomentowski, loanne Brudniczki, Chrislophoro et loanne Hermanowskie, et aliisque plurrimis fidedignis nobilibus et ministerialibus terrestribus circa praemissa existentibus. Ad quae iudicia praefata reverendissimus in Christo pater dominus Stanislaus Szlomowski dei gratia leopoliensis archiepiscopus nec non mfci. et gsi. Stanislaus Herburth de Fulstyn leopoliensis, Stanislaus Drohoiowski de Drohoiow premisliensis, loannes Sienienski a Sienno et in Gologory haeres haliciensis, loannes Herburth a Fulsztyn Sanocensis, Nicolaus Lyssakowski a Lyssakow chelmensis castellani, Stanislaus Danilowicz de Zurow vexillifer leopoliensis, loannes Swierski de Romanow tribunus trembovliensis, loannes Rychlowski notarius terrestris buscensis, Nicolaus Tarło de Sczekarzewicze vexillifer premisliensis, Alexius Krassiczki tribunus etiam premisliensis, Stanislaus Starzechowski de Starzechowicze, loannes Sienienski a Sienno succamerarius terrae sanocensis, Nicolaus Pełka de Kussienicze, Kilianus Siemuszowski de Siemuszowa, Nicolaus Sienniczki succamerarius, Stanislaus Rozwadowski iudex castrensis chelmenses, loannes Dawidowski, Albertus Mokrski et lacobus Choczimierski nec non etiam Nicolaus Herburt de Fulsztyn capitaneus, Baltazar Oiga vicccapitaneus et Bartolomeus Korytko de Zwinigrod notary terr. leopolienses iudices omnium districtuum praefati palatinatus Russiae sunt electi et deputati. Qui satisfaciendo constitutionibus praefutis et officiis suis iuxta laudum commune Wisnense iUis per senatores ordines ac universam nobilitatem palatinatus praedicti impositis et concessis, unanimiter conyenientes primum et antem omnia iuramentum corporale ad sancta Ihesu Christi evangelia iuxta rotham infrascriptam illis pronunciatam multorum nobilium ad iudicia praefata generalia congregatorum, in manus gsi. Nicolai Herburt de Fulsztyn capitanei leopoliensis praestiterunl et quilibet illorum seorsum ex persona sua praestitit in haec verba: I, N, swear to the Lord God that in this newly established and decided court, to which I have chosen and been called, I will judge justly in accordance with the written law of the Crown, and with my greatest wit, I will judge justly and cause harm, and I will not be seduced from this by any friendship or quarrel, nor by any gifts that I would take or was supposed to take for it, or would ever receive. nor will I review or practice anything arising from the controversies between the parties to this court which belong to anyone, nor will I warn any party or give advice to anyone, but I will do one thing in this court, a just court, and I will keep the judicial advice and persuasion secret, without disclosing it to anyone, and indeed, if any of my companions sitting in this court takes any gift or promise, or gives a warning, or gives any advice, I promise him reveal it, so help me, Lord God. Et ibidem etiam gsi. Nicolaus Herburth de Fulsztyn capitaneus leopoliensis terrarumąue Russiae glis., Baltazar Ozga yicecapitaneus, Bartholomeus Korythko notarius terrestris leopolienses satisfaciendo similiter constitutioni praefate Wishnensi in praesentia praefatorum iudicum specialiter et seorsum quilibet illorum ex persona sua praestiterunt corporale iuramenlum in hanc rotham: I, N., swear to God that, according to the common decision of Wissze, in this newly adopted court, I will not reveal any secrets and will faithfully keep them to myself, so God will help me. Praestitoque iuramento huiusmodi iudices praefati suprascripti ordineque per districtus iudicum constituta conscripto et per ministerialem terrestrem leopoliensem providum Andream de Stratyn publicato, ut ea omnia suprascripta omnibus quibus interest ad notitiam deducerentur, eidem praefato Andreae de Strathyn ministeriali publice proclamare et publicare in locis publicis demandaverunt. Quiquidem ministerialis praefatus coram actis praesentibus constitutus, ea omnia suprascripta, quae sunt per dominos iudices demandata, iuxta tenorem suprascriptum in locis publicis voce sonorosa publicasse in vim suae relationis ubicunymue faciendae recognovit. Indium. Inc. Rei. Decr. Terri. Leop. 20 p. 1-5,