Indium. Rei. Castr. Beie. 177 p. 227^230.
in Bełz, April 20, 1575. Protestation of the city of Krosno caused by the provincial general court.
Actum in castro Belzensi feria quarta post dominicam misericordiae proxima anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo quinto. 1. Coram officio actisque praesentibus castrensibus Belzensibus comparens personaliter providus loannes Wilczek ministerialis generalis terrarum Russiae una cum nobilibus losepho Gosczieczki et lohanne Wohki, sibi tunc assistentibus, in vim relationis suae ubivis locorum faciendae publice et pałam recognovit, quia sibi et praefatis nobilibus ex parte famatorum proconsulis et consulum totiusque communitatis civitatis Croszno per nuntios eorundem Leopoli protunc existentes in celebratione iudiciorum quorundam in castro inferiori leopoliensi per mfcos. et gros. dominos deputatos quosdam assertos residencium, vigore constitutionis cuiusdam in conventu particulari visnensi per senatores et equestrem ordinem palatinatus Russiae laudatae atque constitutae, de qua constitutione visnensi iidem cives crosnenses nihil sciverunt nec ibidem praesentes interfuerunt, in toto solemniter protestatum est, quia ipsi adhaerendo protestationi famatorum civium leopoliensium contra illam assertam constitutionem et contra iudicia eiusmodi tam Visnae quam etiam protunc in praesentia eorum Leopoli factae, eam iurisdiccionem dominorum deputatorum atque iudicia eorum praetensa in toto suscipere et approbare nolunt, cum ex aliis iustis certis legittimisque causis et rationibus communiter a praefata civitate leopoliensi et ab aliis ciyitatibus protunc allegatis, tum specialiter propter ipsius praetactae civitatis Croszno iura, libertates, privilegia, con3uetudinesque antiquas, quae per serenissimos divae memoriae reges ac principes regni Poloniae civitati illi crosznensi ab eius fundatione sunt taha dotata, quod omnes eiusdem cives ac incolae cum suis bonis et fundis civilibus praeter iudicium suum civile maideburgense teutonicum et praeter sacrae regiae maiestatis tribunal atque superioritatem a ceteris quibusvis omnibus iudiciis perpetuo sint exempti atque Uberi, allegantes se talium iurium suorum usum ad hoc tempus perpetuum et cofirmationes divae memoriae regum ac principum regni Poloniae ad modernum usque serenissimum regem dominum Henricum protunc ab eodem regno protunc absentem successire existenlium habere iisdemąue semper gaudere, ita quod eadem iura et iudicia ipsorum civilia nullo unquam tempore there mortuo quam absente a regno principe in illa civitate sileant appelationesque ab eorum foro et iudicio civili, quae interponi solent, certos praescriptos et usitatos gradus semper habeant, in quibus gradibus et processibus sui iuris antiquity observata consvetudine libenter persistentes, ab iisdem et a iuribus suis praefatis nullo modo discedere volunt, nec etiam si vellent vivente rege ac principe, cui tempore coronationis ad maiestatem suam anno superiori iuraverunt, bona conscientia salvisque iuramentis discedere aut quicquam in iuribus suis praefatis immutare possunt. 2. Et id quidem, ut ex parte iudiciorum quorundam novorum assertorum particulariterque in eo palatinatu Russiae constitutorum, ita rationea) quoque aliarum rerum praetensis articulis constitutionis visnensis descriptarum et contentarum utpote iura, libertates iurisdiccionemque et praerogativas civiles tangentia, quae iura et privilegia ipsi cives et incolae civitatis praefatae Crosnensis non ab una parte reipublicae nec ab uno palatinatu, sed a serenissimis principibus et regibus regni Poloniae et a corona regni totius, cui subsunt, habent. Ad quam quidem coronam regni et ad totum corpus reipublicae una cum praedictis aliis civitatibus sesse recipiebant et receperunt offerendo nihilominus, cuiTis de se quaerenti, in foro et iudicio su o competenti, quo ad hoc usque tempus iudicabantur et iudicantur, iustificare se velle, de quorum atque iterum sibi praefato ministeriali et nobilibus protestati sunt eamąe protestationem sic et non aliter ab ipsis civibus crosnensibus per eorum nuncios factam fuisse idem ministerialis personaliter recognovit ac etiam nobiies eidem adstantes liberę attestati sunt, super quo ex parte praefatorum civium crosnensium memoriale officio est positum. Indium. Bel. Castr. BeU. 111 p. 231—232.
in Bełz, April 30 ») 1575. Protestation of the city of Przemyśl brought by the Trivoivodeship General Court.