Protestation of the Lord of Lviv and his chapter against the Sejm resolution about Perehinsk with reference to the protest at the Vishno sejmik.
1. Actum in castro leopoliensi feria tertia ipso die festi sanctae Luciae virginis et martyris anno Domini millesinio sexentesimo sexagesimo primo. Ad officium actaque praesentia castrensia capitanealia leopoliensia personaliter veniens illustrissimus et reverendissimus in Ghristo dominus Arsenius a Zelibori Zeliborski Dei gratia ritus graeci leopoliensis haliciensis et Cameneciae Podoliae episcopus, abbas seu archimandrita unioviensis atque venerabiles devoti ac religiosi Michael Łowiecki et Theodorus Piechowski ex capitulo ritus graeci leopoliensi capitulares suo et totius sui venerabilis capituli leopoliensis et haliciensis nomine solenniter manifestati et protestati sunt in eo. Quia praefatus illustrissimus et reverendissimus episcopus ritus graeci leopoliensis cum suo venerabili capitulo inhaerendo privilegiis et fundationibus episcopatus sui ritus graeci leopoliensis haliciensisque post curia sacrae regiae maiestatis domini sui clementissimi possessoribus modernis villae Perehinsko pro deoccupatione corundem bonorum villae Perehinsko uti iuxta fundationes et primaeva privilegia episcopatus eiusdem leopoliensis haliciensis ritus graeci propriorum et haereditariorum causa et actione instituta ac intentata eodemąe negotio et toto causae eiusdem processu in iudicio sacrae regiae maiestatis proxime praeteritis ob graviores reipublicae causas in iisdem proxime praeteritis comitiis regni generalibus varsaviensibus indecisa et non iudicata manente et pendente atque per specialem sacrae regiae maiestatis declarationein in futuris proxime venturis comitiis regni generalibus iudicanda declarata, nunc vero tam a praesentibus et personaliter existentibus in comitiis praefatis regni generalibus varsaviensibus proxime celebratis ') quam etiam laudo conventus relationis visnensis recenter celebrati, sibi manifestanti et venerabili capitulo suo deductum et comprobatum est, constitutionem quantam intuitu Perehinsko in contrarium causae et actionis suae eiusdem ratione deoccupationis bonorum eorundem villae Perehinsko, per se manifestantem et capitulum suum modernis possessoribus bonorum eorundem Perehinsko institutae et intentatae atque in convulsionem labefactationem sublationemąe fundationis et privilegiorum et iurium episcopatus eiusdem ritus graeci leopoliensis haliciensisque typis in praesens et exaratam esse. 2. Proinde prout laudo conventus praefati visnensis relationis proxime praeteriti et relatione praesenti et usąe ad ipsam determinationem [per] personaliter existentes in comitiis praefatis regni generalibus varsaviensibus proxime expedilis, ut primum ipsis innotuit de constitutione praefata ratione Perehinsko contradictio subsecuta et in eodem laudo de nullitate et invaliditate eiusdem constitutionis, uti extra consensum ordinum regni exaratae protestatio facta est, ita quoque idem illustrissimus et reverendissimus epicopus ritus graeci leopoliensis cum suo venerabili capitulo, ut quam primum sibi de eadem constitutione innotuit, inhaerendo tam laudo convenlus visnensis relationis, quam et iam protestationi in eodem laudo contra constitutionem praefatam de nullitate ipsius ratione Perehinsko per eundem visnensem conventum relationis factae8), suam quoque protestationem cum solenni manifestatione de nullitate eiusdem constitutionis validitate vero et continuatione praefatae suae causae ratione deoccupandorum bonorum eorundem villae Perehinsko institutae ac indemnitate fundationis et privilegiorum iurium episcopatus sui leopoliensis a serenissimis regibus istius regni clementer datorum et a moderno serenissimo rege feliciter nobis regnante gratiose aprobatorum et confirmatorum officio praesenti defert, quam ab officio praesenti suscipi et in acta praesentia inscribi admitti postulavit, quod obtinuit.
Indium. Rei. Castr. Lcop. 409 p. 936—937.
') Vol. 1. IV., 710 vol. Perehin Declaration 2) See above laudumz.lL August 1061 No. 172 art. 32.
In Warsaw, February 9, 1662. The king appoints a sejmik for February 23 in Wiśnia after the interrupted sejmik.