Blu42 Media

Część 39

strona 474/894

*2292. Nblis. Katherina relicta olim Thome de Rubyeschow heres de Grodzyscze per suum procuratorem proposuit contra nblem. Andream de Ghochlow pro eo, quia cum decem sibi similibus et totidem inferioribus ipsius coadiutoribus omnibus impossessionatis precludens viam liberam, que ducit de Bełz in Grodzyscze interfecit sibi fratrem nomine Stanislaum iuxta quod cittacio lacius obloquitur petens ipsum compelli ad respondendum. Ex adverso procurator nblis. Andree de Ghochlow dixit : domine ludex et Subiudex, pęto mihi decerni evasionem ex eo, quia data est in cittacione defectuosa et hoc ibi, ubi debet stare proxima ibi stat proximia et quia propter defectum datę debet decerni evasio. Ex adverso procurator predicte Katherine dixit, post reposicionem cittacionis ipsius Andree, domine Iudex et Subiudex, ipsa Katherina dedit cittacionem y bonam et non defectuosam | sed hec data huius cittacionis est defectuosa et falsificata in illo verbo 486

proxima, quia fuit recte scriptum proxima et ibi falsificatura est, quia apposita littera i et fecerunt proximia, propter quod Katherina non vult amittere cittacionem cause sue et pęto decerni lucrum predicte Katherine iuxta ipsius cittacionem. Et dnus. Pallatinus videlicet mfcus, Yenceslaus de Nyeborow Belzensis tunc residens in iudicio cum ludice et Subiudice recepit ad interrogandum ad regiam maiestatem, eciam cittacionem hanc de qua dicitur defectus in data recepit, volens illam monstrare coram regia maiestate. Partes habent terminum ad proximos terminos iuxta controversiam et interrogacionem ipsarum.

*2293. Nblis. Andreas Lasznyewski in termino concittatorio peciit ferri sentenciam diffinitivam iuxta quod ipsius concittacio obloquitur contra nblem. Demetrium Poryczky tenutarium de Stenyathyn pro viginti sexagenis. Ex adverso procurator predicti Demetri dixit: Domine Iudex et Subiudex, ipse Demetrius petit evasionem, quia ibi scripsit cittat et concittat alias przypowyescza in prineipio et in fine eciam scripsit ideo te cittat, et sic quasi cittat denuo, ideo debet decerni eTasio. Procurator nblis. Andree dixit: domine Iudex et Subiudex, satis bene exivit concittacio Yulgariter przypowyasth et quia ibi ubi dieit cittat et concittat in prineipio scriptum est, satis reformatum est, quia post hec instanti scriptum est reformando: alias preypovyescsa. Et ibi eciam ubi dicit in fine ideo te cittat, hoc scriptum est ibi, iuxta quod in originali cittacione continetur. Et quia moris est et iusticie, quia in concittacione specificatur quod est in cittacione originali ut sciat Iudex quid decernere debet, et sic concittacio vulgariter przypowyasth bona et iusta, propter quod domine Iudex pęto decerni sentenciam diffinitivam iuxta concittacionem vulgariter podug przypovyasłu. Dnus. Iudex et Subiudex receperunt eis ad interrogandum, et partes habent terminum ad proximos terminos iuxta eorum controversiam concittacionis et eciam iuxta alias duas concittaciones. | "^^ *2294. Nbles. Katherina Anna Barbara et Margaretha heredes de Grodzyscze sorores,