Blu42 Media

Część 13

strona 179/894

*706. Acta sunt hec feria secunda proxima antę festum S. Georgii et Adalberti martyrum in Staromyeszczye in curia anno Domini 1502 (18. Marca 1502. r.) Presentibus gsis. et nbus. Nicolao et loanne de Pylcza frałribus germanis, Stanislao Dersznyak de Rokythnycza, Nicolao et Petro fratribus germanis de Zirkoto heredibus de Bzeschow, Petro Zaklyka herede de Pyotraschowka, Allexandro Orzechotvski, Derslao Krzywyeczky, Martino Wodzyczka et aliis ąuampluribus fidedignis. Coram eisdem predictis facta est Concordia amicabilis inter partes videlicet dnos. gsum. Nicolaum Radochonsky cum consorte ipsius gsa, Katharina herede de Staromyeszczye parte ex una et gsum. Paulum de Pomunyonow cum consorte ipsius gsa. Zophia herede de Staromyesczye parte ex altera tali modo: quia predictus Paulus cum sua consorte Zophia recipere debet tricenłas marcas dotis et quartum centum racione CKpedicionis alias wyprawy ad festum Nativitatis Christi proxime venturum, quam summam quadringentarum marcarum Nicolaus Radochonsky sicut verus et unicus tutor gsi. loannis filii olim gsi. Augustini Rzeschowsky de Staromyeszczye bonorum ipsius debet solvere; penes quam posicionem summe predicte predictus Paulus debet reformacionem facere dotis et dotalicii iuxta consuetudinem terr. Que eciam uxor ipsius gsa. Zophia debet se abrenunciare alias vyrzecz alias brathanka in iure terrestri et theutfaonico in iure superiori predicto gso. loanni de Stharomyeszczye heredi fihastro suo germano, quam abrenunciacionem et reformacionem dotis et dotalicii gsus. Nicolaus Radochonsky sicut tutor debet suscipere. Quod si autem predictus Paulus cum sua consorte Zophia premissa non compleret, extunc peccuniam predictam quadringenłarum marcarum non debet recipere neque tollere a predicto tutore tam dudum usque premissa predicta compleret. Quod si autem predictus gsus. Nicolaus Radvchonsky summam predictam quatuor centa marce non daret super predictum festum Natiyitatis Christi, extunc idem

Paulus cum sua consorte Zophia medietatem omnium bonorum in civitate Rzeschow, Staromye- P- szczye, | Szwyncze, Powyethna, Ruskawyesch tenebit modo obligatorio, hoc est a festo Nativitatis 217 Ghristi venturo usque ad aliud et sic per conseąuens ad solucionem integralem predicte summe ąuadringentarum marcarum. Ex adverso pars altera gsus. Nicolaus Radochonsky tutor predicti loannis et bonorum ipsius cum consorte ipsius, cum Katherina, coram eisdem arbitris recognovit, quia recepit triginta marcas racione dolis et expedicionales centum marcas, quam dotem reformavit in actis terr. Premisl. Predicta Katherina debet cum suo marito predicto Nicolao coram iure terr. stare et se abrenunciare in iure terrestri et almanico superiori iure, quod sibi satisfactum est de omnibus bonis paternis et maternis excepta tercia parte advocacie in Drohobicz, super qua tercia parte habet impensas expositas octo centa flor. ungaricales, quas impensas exposuit ad lites pro predicta advocacia, quam iuredenuo acquisivit et lucravit super nbli. Benedicto Yithkowsky predictam advocaciam, prout predicta prelucra in iure lacius canunt. Quam predictam terciam partem Nicolaus Radochonsky cum sua consorte legittima Katherina tenebit in predicta summa predictorum octo centa florenorum usque ad exempcionem integralem. Quod si autem quod absit predictus loannes filius olim Augistini, filiaster predictarum dominarum moreretur, extunc predicta domina Zophia datis et solutis quatuor centa florenis predicto Nicolao Radochonsky cum sua consorte gsa. Katherina omnia bona super ipsas devoluta per medium tenebunt et divident, que predicte partes debent hoc tenere sub vadio octingentarum marcarum. Quod vadium vallaverunt interposuerunt predicti domini arbitri et amicabiles compositores, que partes predicte hbere susceperunt. Quod si aliqua pars non teneret predictam concordiam, extunc pars non tenens succumbet predictum vadium parti tenenti, non evadendo ipsam partem tenentem, super que predicte partes memoriale posuerunt, quod iudicium recepit. Gsi. Nicolaus et loannes fratres germani heredes de Pylcza fideiusserunt manu coniuncta et indiyisa pro gsis. Paulo et consorte ipsius gsa. Zophia de Staromyeszczye ad inscripcionem libri terr. Przevorsc., quod hanc concordiam debent inducere. Item P- gsi. dni, Stanislaus Dersznyak Succamerarius Premisliensis et Petrus Zirkowsky | de Rzeschow ma-