*1757. Nblis. Johannes de Rosznyow cum filio suo nbli. Nicolao recognovit, quia tenetur et in mutuum recepit triginta mareas apud nbles. Annam consortem nblis. Alberti de Myeskow et lohannem fratrem ipsius Annę, in quibus triginta mercis lohannes Rosznyowsky cum filio suo Nicolao quinque cmethones in mediis curiis bene possessionatos in villa Dlvgye invadiat modo obligatorio | ab anno ad annum usque ad plenariam solucionem. Ipsa Anna potens erit prandere C. et ponere duas rethes alias wy^czyerze in laco. lohannes Rosznyowsky cum filio suo Nicolao ggy hanc insripcionem de libro castr, coram iudicio terr. ad proximos terminos terr. debet inducere; si non recognosceret extunc triginta mareas vadii succumbet, vadium in peccunias essenciales convertit et erit summa sexaginta marce. In qua quidem possessione dictorum cmethonum lohannes Rosznyowszky Annam et fratrem ipsius lohannem debet tueri defendere et protegere, si non protegeret aut solus iniuriam inferret aut hanc inscripcionem non inscriberet in librum terrestrem, et ob hoc se cittare permitteret, extunc Anna cum fratre suo lohanne potens erit ipsum lohannem Rosznowszky cittare pro sexaginta marcis essencialibus et pro totidem damni in ius castrense aut terr. Haliciense, extunc in primo termino parere debet causam suam perdendo.
Część 30
strona 377/894