*2142. 1 Gsus. Andreas Magyero heres de Przevodov recognovit, quia nbli. Nicolao de J- Dobraczin tenetur centum marcas solvere ad festum Circumcisionis seu novum annum, et si non 340 solverit extunc debet dare intromissionem in villam suam Yyrzbyasz, et si neutrum fecerit extunc succumbere debet totidem vadii, quod vadium converti debet in principales peccunias; et si pro aliąuo premissorum se citare permiserit extunc in primo termino parere debet et respondere et | '^• causam suam perdere. 341
*2143. Nblis. Johannes Rogalya heres de Yariachin astitit terminum concitatorium contra gsum. Derslaum de Yhnow, quem per ministerialem ad iudicium clamavit, et ipse Derslaus minnime iuri comparere curavit, ideo prefatus Rogala contra ipsum terminum astitit, prout ipsum concitaverat ad sentenciandam sibi solucionem mille ducentorum flor. vel alias dandam intromissionem iuxta suam inscripcionem in villam Karów sicut ipsum condempnaverat in suo lucro in terminis terr. Bełz. iuxta cittacionem originalem et inscripcionem, ideo ut staret et pro predictis mille ducentis flor. prefato Rogala prout ius decrevit satisfaceret aut intromissionem in yillam Karów admitteret ac iuramentum super damnum per lohannem prestandum audiret penamque trium
T- marcarum ex condem | nacione secutam fideiuberet. Qui Rogala pro dampno iuramentum evasit
342 et orania premissa sibi adiudicari petivit. ludicium per suam sentenciam diffinitiyam predictos mille ducentos florenos et totidem dampni cum pena trium marcarum et iudicio simili eidem lohanni Rogala super prefato Derslao adiudicavit et ministerialem Stanislaum de Tvszkow terrestrem Belzensem eidem lohanni Rogala ad intromissionem iuxta inscripcionem in Karów prefati domini Derslai in eisdem mille et ducentis florenis addidit. Idemąue Stanislaus ministerialis predicto Rogala de iure additus est primo ad pignorandura prefatum Derslaum. in bonis ipsius Vhnow in mille et ducentis flor. dampni suprascripti et in pena trium marcarum iuxta perlucra ipsius Rogala superius contenta. |
T. *2144 Nblis. lacobus heres de Knyczyn recognovit, quia nbli. loanni Rpszka heredi de
343 Miłoszów tenetur decem et octo marcas super proxime instans festum Nativ. lesu Christi, quod si non solverit extunc in crastino idem lohannes debet se introligare et ineąuitare villam Knyczyn et debet possidere villam cum omni iure, cum omnibus mobilibus et immobilibus peccudibus et peccoribus ac seminacionibus et debet ipsum tueri ipse lacobus.
*2145. Nblis. lohannes Reszka de Mloszow proposuit super nblem. loannem de My^nkye iuxta cittacionem pro eo, quia tu non vis limitare mecum nec granicies facere. Ex adverso nblis. loannes M^nkoczky respondit, indigeo granicies sicut et tu et granicies facere volo tecum et limitare, Dominus Iudex decrevit lohanni Reszka principium alias powodzf}ivo seu duccionem parrochie et remisit ipsos ad ius domini Succamerarii. Memoriale. 'J" *2146. ( Quemadmodum gsa. Katherina Hanula heres de Scharyn proposuit contra nblem.
344 Marcum heredem de Roszdzalow iuxta suas citaciones et concittaciones per sum procuratorem nblem. Reszka, que Katherina non potuit edocere libro conderanacionem secundi termini, iuxta quod in tercia cittacione conderanacionem specificabat secundi termini. Propter quod defectum iudicium decrevil amissionem citacionum ac perpetuum silencium pro eisdem prout ipsum citaverat videlicet pro eo, quia tu superequitans violenter super bona hereditaria ad villam Vhrinow cum sex tibi in genere similibus et totidem inferioribus coadiutoribus omnibus impossessionatis, post mortem ohm nbhs. lohannis Yhrinowsky patris ipsius et veniens cum eisdem omnibus tuis adiutoribus ad ecclesiam fundacionis S. Katherine in Yhrinow recepisti ibidem de sacristia cistam gse. olim Barbarę matris ipsius Katherine, in qua fuerant sexaginta marce peccunie prefaie Barbarę proprie, quas tu pro se usurpasti, ad quarum sexaginta marc. medietatem ipsa Katherina post mortem predicte matris sue est propinquior quam tu tanquara post manum mortuam, ideo te citat pro predictis triginta marcis.
*2147. Quemadmodum Gsa. Katherina Hanula heres de Scharin consors gsi. Cristini de '^' Ostrów proposuit contra nblem. Marcum heredem de Roszdzalow iuxla suae cittaciones et conci-