*2303. Nblis. Anna filia olim nblis. Heduigis Saopkowska heredissa de Nabrosch consors nblis. Pauli heredis de Czermno recognovit, quia nblis. Katherina Tuczapska da eadem Nabrosch heredissa soror ipsius germana satis sibi fecit pro ipsius maternalibus in bereditate Nabrosch ad sortem Annę concernentis post mortem olim nblis. Hedvigis matris ipsarum iure propinquitatis cesserat paratis peccuniis sibi exsolvendo, videlicet centum marcas hic coram iure ex801vendo predicte tamen Katherine inscripcionibus iuribus donacionibus per prius factis per nblem. olim Heduigim matrem ipsarum in personam predicte Katherine iuxta quod lacius in actis terr. Bełz. continetur seu inscripta est in omnibus illesis. Similiter eciam inscripcionibus olim nblis. Stanislai | viri pre- j' dicte Katherine inscripcionibus et donacionibus nihil nocendo sed easdem inscripciones tam pre- idS dicte Katherine quam predicti Stanislai viri ipsius in omnibus punctis in totali robore reseryando. Quam sortem ipsius Annę in Nabrosz ipsa Katherina et ipsius successores tenebit habebit perpetue et in evum et titulo perpetuitatis possidebit. Et Anna iam debet habere perpetuum silencium et sui successores pro predicta sorte in Nabrosch. Memoriale.
*2304. Nblis. Katherina heredissa de Nabrosch consors olim nblis. Stanislai Lascz de sadem Nabrosz recognovit, quia tenetur centum marcas ubli. Annę sorori sue germane solvere a festo S. Bartholomei proxime venturo per unum annum, et si non solverit, extunc sibi debet dare intromissionem in totam villam in Nabrosch, quam Anna possidebit modo obligatorio de
T- anno ad annum usąue ad plenariam exsolucionem, | et si nec centum marcas solverit nec in pre-
499 dictam villam Nabrosch intromissionem dederit, extunc debet sibi Annę succumbere radium centum marcarum quod debet converti in essenciales peccunias, pro quo cittata in primo termino parere debet et causam suam perdere succumbendo tribus marcis pene. Memoriale, {z. p.)
*2305. Magnificus Hendricus de Camyenyecz Capitaneus Belzensis per nblem. Matheum plebanum in Nabrosz et officialem Beizensem suum procuratorem et nuncium specialem protestatus est, quia nbii. Petro Omexa heredi de Sczepiathyn peccunias reponebat paratas pro sorte ipsius, quam emit apud eundem titulo perpetuitatis in Sczepyathyn eliberandoąue nblem. Olechno, de Dynysska de fideiussoria, quam fecerat pro predicto mfco. Hendrico et predictus Petrus Omexa ad ipsas peccunias recipiendas non venerat neque venire curavit, et dnus. Capitaneus per suum procuratorem et nuncium specialem peciit ministerialem de iure ad intromittendum se in bona ipsius Petri in Sczepyathyn inherendo foro suo ac empcione et iudicium ministerialem addidit quem ipse dnus. Capitaneus elegerit ad intromittendum in predicta bona Sczepyathyn. Memoriale. I
^* *3306. Nblis. Raphael filius olim nblis. Nicolai de Lubow Subiudicis Belzensis recognovit,
5ob quia a nbius. Marco lohanne Miczowskye recepit et effectualiter levavit annuatam seu censum ad sex annos venturos a data presencium integramque eciam solucionem annate seu census a retroactis annis totalem similiter ab eisdem recepit, quam annuatam sibi de bonis suis Rossdzalow et Przespa solvere obligati sunt pro quolibet anno seorsum quatuor marcas solvere racione resignacionis bonorum, iuxta quod in actis terr. Belzen. continetur. Et iam Raphael ipsos nbles. Marcum et lohannem pro predicta annata seu censu non debet inquietare neque ab ipsis repetere a data presencium per sex annos mutuo se sequentes, elapsis vero sex annis iterum in ipsis repetere potens erit iuxta suam inscripcionem. Memoriale.