Blu42 Media

Część 64

strona 768/894

5 Comissarii hic locus non est ubi modo statis et in quo loco terminum assignastis incipiendarum limitum, ąuoniam locus iste est mera hereditas sacre maiestatis regie, perlinens ad hereditatem regalem Wróblik et ibi stant senes homines regales ibi igitur dignemini transire. Dominus Sienyensky respondit, hic locus est in cittacione assignalus ergo in hoc loco incipienda et fundanda est iurisdiccio commissaria. Tandem dmni. Comissarii interlocutoriam fecerunt, licet hic in loco conyeniendi terminus est assignatus ista tamen assignacio termini neutri parcium hunc appropriat locum, hic tamen fundata esl iurisdiccio commissaria, tandem procedemus ad utriusąue partis testium ostensiones limitum et parietum. Neutram enim parcium pro actore hic habemus, ex quo utriusąue partis testes ad testificandum de limitibus et ostensionem limitum admittuntur. Eąualiter ergo nostra in hoc loco sessio neutri parcium locum hunc appropriat et dmnus. Gapitaneus protestatus est, quia hac comissariorum in hoc loco convencione non vuil fieri preiudicium parieti bonorura regalium Wróblik. Nicolaus Chełmski nomine dmni. Yictorini Sienyenski optavit a dmnis. Comissariis ex eorum officio addi sibi ministerialem ad omnes actus necessarios, et additus est illi ministerialis terre Sanoc. laboriosus loannes Soltissek de Pobiedna ad omnes actus officio ministerialatus exerceri solitos eidem domino Yictorino necessarios et durabit addicio hec ministerialis in dies sequentes quam diu durabit iurisdiccio comissaria. Eodem modo additus est ministerialis dno. Capitaneo Sanocensi. Tandem Nicolaus Chełmski nomine dni. Yictorini Sienyenski

^- optavit legi statutum | loannis Alberli regis, iuxta quod peciit [limita]cionem eius bonorum heredi-

6 tariorum Clymkowa Wolia alias Climkowka et Hiadzyna a bonis regalibus ad castrura Sanok pertinentibus dictis Wróblik. Domini comissarii ex officio suo per ministerialem requisiverunt gsum. dom. Stanislaus Piłeczki Capitaneum Sanocensem, ut testes ad ostendendam veram parietem limitum inter bona regalia Wróblik et bona Yictorini Sienyenski ex ałtera parcium Hiadzyna et Clymkowka coram comissariis statuorent. Gapitaneus homines bene possessionatos de Wróblik videlicet istos