*794. Gsi. domini grate dilecti. Quemadmodum in causa nblium. lohannis Ramsch here- 353 dis de Parwa Orzowycze et Zarzecze actorum et Petri Dersznyak heredis de Magna Orzowycze citati, quod tangit pro kmethone profugo eiusdem Ramsch Alberto de Parwa Orzowycze ad Magnam Orzowycze prout ad nos recepistis ad interrogacionem copiasque controversiarum ad nos misistis, quibus bene revisis et cum iurisperitis practicatis quas e converso hic inclusas remittimus taliter, quia in ipsa causa vos informantes decrevimus eundem Dersznyak prestante corporale iuramentum solus, quomodo non destruxit cittacionem ipsius actoris neque abrasit litteram x neque quispiam alter videlicet procurator vel amicus vel familiaris prefatam cittacionem destruxit in contemtum et iniuriam actoris et in melioracionem ipsius Dersznyak. Postguam prestabit iuramentum, kmethonem prefatum profugum obtinebit, alias si non prestabit iuramentum actori videlicet ipsi Ramsch kmethonem restituat cum pena prout iuris et alias vel summam pro qua Dersznyak cittatus est ipsi Ramsch solvat. Ex Sczebrzeschyn feria secunda post festum S. Margarethe prosima anno Domini 1505 {U. Lipca 1505. r.)
Część 15
strona 206/894