3110. Nicolaus Lanczkorunsky de Brzezye Castri Cracouiensis Burgrabius et Radlouiensis Capitaneus etc. Significamus tenore presencium quibus expedit. Quia dum per gsos. dnos. Petrum Odnowsky de Felsthyn Succamer. Leopoliensem et Capitaneum Becensem ex una et Nicolaum Bal de Hoczew Notarium terr. Sanocensem ex altera partibus electus designatus et nomina* tus eramus in Superarbitrum causis discordiis iniuriis quomodolibet exortis, lam occasione limitum seu granicierum, quam eciam cuiusdam littere privilegii difficilis, ut ipsis partibus videbatur; intelligencie et quasi perplexarum sentenciarum, prout lacius nostre autoritatis superarbitrarie facultas ex parcium prefatarum consensu et inscripcione in actis terr. Sanoc contenta et inferius inserta declaratsr et cognoscitur, quodquidem superarbitrarium officium exequentes cum Dei adiutorio et in eius nomine omne negocium, omnem discordiam, iniuriam granicierum diffinicionem et privilegiorum interpretacionem, in quantum partes ipse a nobis exigebant et optabant alque volebant esse difGnilum iudicatum sentenciatum et interpretatum ałque limitatum, diffinivimus iudicavimus sentenciavimus et interpretati sumus atque hereditates eorum limitavimus. Sed quia partes predicte per quod eorum causis eramus Superarbiter designatus obligaverunt et se submłserunt litteris nostre superarbitrarie facultatis tam papireis quam pergameneis firmiler credere et eisdem non contradicere sed eas firmiter observare et tenere, atque iudicatis et sentenciatis in eisdem contentis satisfacere et parere, ut lacius in inserta inferius inscripcione Sanocensi terrestri facta declaratur, iuxta igitur decretum nostrum optantibus prefatis partibus a nobis litteras pergameneas sub sigillis nostris appensis et manu nostra subscriptis in vim et loco litterarum nostrarum acta tota et integra causarum ipsarum coram nobis actarum per nos iudicatarum sub nostro sigillo et manu nostra subscriptas eisdem partibus prefatis extradidimus et dedimus ex causa ista. Nam licet in eisdem actis plura continentur que pauci sunt momenti, continuacionem tamen cause et superarbitralis iurisdiccionis ostendunt et connectunt atque conglutinant actos iudiciarios superarbitralis facultatis, usque dum peryenimus ad terminos, in quibus sunt uliles et efficaces annotati actus et sentencie. Ut ergo legentibus planior sit via cognoscendi legittimum processum placuit, ut supra meminimus, in vim et loco litterarum nostrarum et pro litteris acta nostra lota et cum toto causarum progressu et elTectui partibus extradere. Que quidem acta pro litteris et eorum vigore forma et tenore partibus damus et assignamus quarum tenor sequitur.
Anno domini millesimo ąuingentesimo undecimo feria tercia antę festum S. Zophie id est tredecima mensis Maii incipiunt acta in Hoczew gsi. Nicolai Lanczkorvnysky de Brzezie Castri Grac. Burgrabii et Badlouien. Capitanei etc. Superarbitri et iudicis electi nominati deputati et designati per gsos. Mathiam de Wsdow Tribunum et Nicolaum Bal de Hoczew Nolarium terr. Sanocenses ex una et Petrum Odnowski de Felsthyn Succamerarium Leopoliensem et Capitaneum Byeczensem partibus ex altera eorum cause et causis iuxta predictorum dominorum ordinacionem disposicionem contractum et inscripcionem in actis terr. Sanocensibus contentam, qua predicti Superarbitri et iudicis a partibus prefatis electi ac per eosdem eorum causis delegati de parcium suprascriptorum consensu facultas et auctoritas in hac parte per supradictas partes in eorum causa et causis sibi concessa lacius et planius declaratur. Cuiusąuidem inscripcionis tenor seąuitur et est talis :