Blu42 Media

Część 47

strona 569/894

leyow Subcamerar. Halic, Nicolaum Romanowsky Subpincernam Leopol. et alios plures dominos cum ipsis residentes. Et isti idem domini supradicti condictantes invicem petiverunt prefatum dmum. Andream Pallatinum dicentes: Domine Pallatine, petimus tuam dileccionem pro ista domina, ut dileccio tua dignetur terminum prorogare viro eius ad ąuatuor septimanas producendi huiusmodi iura nihil vestris iuribus nocendo nec isti terroino diei hodierne. Et isti idem domini invenerunt et adiudicaverunt tenutam prefato mfco. Andree Pallatino dictorum bonorum Thatarynow excepta curia ibidem, in qua dominus Pallatinus uxorem Stanislai Syarka non debet exemere neque kmethones usąue ad hoc idem tempus ąuattuor septimanarum producere iura et munimenta nuUius partis iuri nocendo.

*2782. Nblis. Dorothea filia Petri de Zoithancze recognovit, quia sibi gsus, lohannes de Wyssokye Subiudex Leopol. solvit et satisfecit pro ąuadraginta marcis debiti felicis memorie nblis. lohannis Chelinsky et Agnetis uxoris eius, in ąuibus marcis Dorothea tenuit modo obligatorio villam Yynnyky et Glynsko. Ideo Dorothea inscripcionem in libro castri Leopol. mortificaverat et describere fecerunt et alias inscripciones ubicumąue essent in aliąuibus libris, sive cum prefato Petro Zolthansky sive Dorothea filia eius et bona prefata Yynnyky et Glynsko condescendit cum pleno iure, super quo prefatus dnus Yyssoczky Subiudex posuit memoriale, quod iudicium recepit.

*2783. Nicolaus Clus de Pylchowycze solvere summam quadraginta marcarum iuxta inscriplionem, qua se fratri suo nobili Andree de Pylchowycze inscripsit et solvere obhgatur est ad diem hodiernam Circumcisionis Domini et ibi ipse Nicolaus Clus nuUam solutionem feoit nec aliquis ab eo, ideo Nicolaus Syestrzenyecz testificatus est iudicio et ministeriali petens ministerialem sibi addi ad intromissionem in bona iuxta inscripcionem. Dominus Iudex cum Subiudice Stanislaum Calvum de Kamyonka addiderunt ad intromissionem in villa Poszworzany in quatuor marcas prout inscripcio canit.

*2784. Nblis. Nicolaus de Lyesnyowicze recognovit, se teneri debiti nbli. laczkoni Podoleczkyemu triginta et dimidiam septimam marcas solvere pro fesfo Assumpcionis Marc; si non solverit totidem damni iucurret laczkoni, dampnum in principalem peccuniam convertendo el iam dnos. ludicem et Subiudicem potentes fecit dare intromissionem in quas habet in

Lyesnyowycze et molendinum et tabernam advocacie usque ad plenariam dictarum marc. solutionem. Memoriale. Presentibus nblus. Paulo de Sprowa Dapifero Leopol. Petro de Branycze, Francisco de Dzewyantnyky, Clymkone de Myrzwycza officiali, Nicolao Schlappa de Kowynycze, Bartholomeo Pynka de Dolynyany et aliis.

*2785. Nblis. Fyenna uxor nblis. Petri Kulykowsky filia nblis. Frydrussi, que Fyenna cum Petro viro suo stetit personaliter, recognovit, quia sibi nobiles lohannes et Nicolaus fratres eius germani satisfecerunt pro omnibus bonis paternis, ideo prefala Fyenna abrenunciavit se in perpetuum. Memoriale. Presentibus Paulo de Sprowa Dapifero Leopol. Dobkone Zyrawsky, Petro de Branycze, lacobo Charzewsky.

*2786. Mfcus. Andreas Oddrowansch de Sprowa Pallatinus et Capit. Russie glis. recognovit se teneri debiti gso, Puulo de Sprowa Dapifero Leopol. sexaginta marcas solvere feria sexta proxima inlrando ieiunium; si non solveiet sibi dno. Paulo debet dare intromissionem in villa Olschanyk et Czyrchawa iuxta priorem inscripcionem tenere. Memoriale.

*2787. Nbles. Dymytr et łączko fratres germani de Dzedoschycze filii nblis. Mykonis Dzyedoschyczky de Balycze recognoverunt, quia [perpetuam fecerunt bonorum divisionem]. Dymythro fratri suo seniori cessit perpetua divisione medietas curie antique alias dwór in Dzedoschycze incipiendo sursus fluxum Rudka usque ad summitatem vulgariter po vyrschv Eudky omnes curie alias dvorzyska. Item prefato Dymytro cesserunt omnes curie ex utraque parte ecclesie Ruthenicalis