Blu42 Media

Część 18

strona 239/894

*980. Nblis. Mathias Scheliborsky recognovit, quia villam suam hereditariam Skomorochy nbli. Panas alias Bohdan in tricentis marcis a data presenciam ad duos annos obligavit. Si duobus annis transactis Michael non exemerit villam Skomorochy, extunc Panas prefatam villam tenebit ab anno ad annum modo obligatorio usque ad plenariam solucionem. Obligatusque est ipse Michael Szelyborsky ipsum Panas tueri et defendere. Si se Michael cittare | admiserit, in pri- T^ mo termino parere debet et respondere et causam perdere. Panas memoriale posuit quod iudi- 379 cium recepit.

*981. Nblis. Wasyli Swystelnyczky recognovit, quia apud nblem. Mathfyey de Dzuraky sexaginta et quinque flor. ungar. in mutuum recepit, in quibus tres areas possessionatas in villa hereditaria in Starvn, Petrischowo, Martinowo et Nahorne ipsi Mathfiey obligavit cum omni iure et dominio, bovinalibus. Homines in istis areis residentes habebunt libertatem in agris, pratis, campis, silvis et agris venacionibus et aucupacionibus prout ex antiquo eeteri homines in Stavrn habuerunt et habent. Obligatus est Wassili nblem. Mathfiey protegere et tueri in prefata obligacione.

*982. I Nblis. Maria alias Maruscha consors olim gsi. Iwaschko de Skomrochy recognovit, ^• quia filiis suis nblus. Fyedor et Alberto filiis olim nblis. Iwaschko heredibus de Skomrochy admi- sgó sit tanquam mater commutacionem facere in dote et dotalicio suo, quam habet in Skomrochi in hereditate ipsorum cum nbli. Vassyh de Swystelnyky, tali condicione : Fyedor de Skomrochi recognovit se commutacionem facere cum domino Yassili Sfystelnyczky, quia Vassyly debet piscinam denuo fundare in fiuvio Lypycza ad rippam ipsius Fyedor spectantem, pro qua ripa recepit Fyedor alvearium ahas wlzoy et viginti marcas circa dominum Wassyl Svystelnyczky piscinam fundare aggerem stabilire iuxta ipsius plantam et terram | recipere quantum necesse fuerit in reformandam ^. piscinam et elevandum aggerem et inferius terram fatus Yassyl non debet recipere sed post agge- 381 rem. Wassyl a signo quod cum Fyedor fecit potest tenere piscinam et inundare aquam usque ad granicies villarum Swystelnyky et Skomrochi. Sique Wassyl eandem piscinam vel sui successores non posset stabilire extunc Fedor et sui successores ad prata ista a signo per ipsos facto nil habere debent in evum tantum idem Wassyl. Fedor fideiussit pro germano fratre suo nbli. Alberto quia hanc commutacionem et inscripcionem tenere debet dum ad annos etatis devenerit. In prefata piscina Fyedor neque eius kmethones non debebunt prendere pisces, Sique Albertus tenere noUet commutacionem et Wassily dampnum per aliquem haberet in fata piscina, extunc idem Fyedor obligatus est dare intromissionem in sortem suam in Skomrochi ex divisione in centum marcis. Sique intromissionem non admitteret vel in fata piscina non tueretur et ob hoc se cittare in ius terr. Halic. admitteret, extunc in primo termino parere debet totam suam causam perdere. | j^. Nblis. Wassyl pro commutacione et rippa et alveario per ipsum receplum suam rippam et alvea- 882 rium dedit in parte iacentem a signis, ubi piscina debet fore nova, que rippa et alvearium debet inundare usque ad aggerem eiusdem piscine superioris ipsius Yassyl per ipsum fundate, tantum ut aqua in aggerem et fundamentum non inundaret et hoc perpetuis temporibus et in evum ipsis nblus. Fyedor et Alberto dedit commutative et obligatus est tuere et protegere a quaHbet persona et precipue a nbli. Michaeli filiastro suo de Skomrochi et suis successoribus ; siąue non tueret vel non protegeret et Fyedor et Albertus damnum haberent, extunc Wassyl debet succumbere quinąuaginta marcas, in ąuibus realem et totalem dare debet in villa sua Swystelnyky et in piscinam superiorem in Swystelnyky et eius demissionibus ; sique non tueretur vel intromissłonem non ad-

T. mitteret et ob hoc se per Fedor et Albertum cittari in ius terr. admitteret, extunc in primo ter-

3g3 mino parere debet totam.... [ Luka.

T. *983. I ... Utifruetur modo obligatorio prout ipsa porcio ipsi domine Helenę spectat tamdiu

334 quousque predicte centum marce ipsi Yassili Dzurakowsky fuerint persolute. Obligataąue est ipsa dna. Helena ipsum Yasili in prefata obligacione tueri et defendere. Memoriale.