Blu42 Media

Część 2

strona 44/894

P- Przeyorsc.^intromissionem | dare debet, quam ąuidem villam fatus Schirschen modo obligatorio tegj nebit a festo Nativ. Domini ad aliud, ab anno ad annum, uaąue ad plenariam solucionem dictarum tricentarum minus triginta marcarum. Memoriale.

*102. Nblis. Mathias de Panthalowicze recognoyit, quia totam partem suam bonorum in villa Panthalowicze nobilibus lohanni et Stanislao filiis sui pro mille marcis pol. vendidit cum

P- omni iure 1 et iam eis intromissionem dedit et ministerialem ad intromittendum addidit. Prefati II

82 lohannes et Sfanislaus debent sorori ipsorum germane virgini Marthe, dum et quando maritari debebit et7viro tradi, centum marc. pecc. et expedicionem alias wyprawa dare, ita prout alie sorori pater ipsorum nobili Dorothee dedit, quod si dare noUent extunc cum ipsis fratribus in eadem tota parte ville Panthalowicze per ipsos pro mille marcis empta divisionem equalem perpetuam habebit talem, sicut quis ex eis fratrum. Memoriale.

*103. Nblis. laeobus Goluchowsky de Roszdwyenycza in termino tertio pro toto nblem. Pakosch heredem de Czelatycze condempnavit. Cittacio: Casimirus rex Polonie etc. quia tu fideiussisti ei tras marcas sine fertone ad festum Circumcisionis iam elapsum pro nobili Petro Derschnak de Rokythnycza et non solvisti nobili lacobo tres marcas sine fertone et in totidem eum dampnificasti. Datum in Przeworsko feria tertia post octavam Epiphanie (15. Stycznia 1471. P- r.) anno Domini millesimo quadringente8imo septuagesimo primo | .

83 *104. Lbrsus. Albertus filius Coth de Pawlowossyolo actor proposuit super gsum. dom. lacobum de Sennow pro eo, quia ipse laeobus possedit et tenet agrum ipsius hereditarium paternalem et colit in Zarzecze apud ipsum non evincens neque sibi ipsum exsolvens super ipso nullo iure lucrando, ita bonum sicut decem marce et in totidem ipsum dampnificasti. laeobus dixit, volo audire ubi iste ager iacet. Actor respondit, cum me interrogas, in Rosznyathow iacet. Pars rea respondit, pono memoriale in evasionem, quia me citavit de Zarzecze et agrum dicit iacere in Rosznyathow. Actor iterum dixit, dum in me interrogabas, dixi tibi, quia in Rosznyathow iacet, eo etiam volo lucrari pro toto quo ipse voluit evadere et super hoc memoriale pono. Domini receperunt ad interrogandum ad term. prox.

*106. Nblis. Mathias de Pantalowicze actor proposuit super nobilem Nicolaum Schirschen de ibidem pro eo, quia tu tenes divisionem in Panthalowicze post nobilem olim lohannem Lopusky modo obligatorio medium quartum laneum istius divisionis, quos laneos ipse Mathias emit et ibi recepisti census proventus de hominibus uti triginta marce minus uno fertone et in totidem ipsum dampnificasti. Ad quam medietatem divisionis alias dzelnycse idem Mathias habens propinquitatem super dictam divisionem est ita propinquus post patrem et fratrem sicut tu, et in hoc citat priorem citationem meliorando. Pars rea respondit, ista citatio est meliorationis est inordinata et muta, quia non est descriptum in ea quo meUorayit, ergo quod ius decrevit in eo satishabere volo. Actor respondit, qia isto melioravit, quia descripsit in citatione meliorationis census et proyentus, in prima citatione non descripsit. Domini receperunt ad interrogandum et habent term. ad terminos proximos.