I hereditatum ville Sienyawa et Glambokie ideo decernimus, ut scultetus et alius ąuilibet pro lem- T_ porę prefatum molendinum possidens provideat, ne ipsius rippas inundacio vehemeus diripiat et 15 destruat. Casu quo fluvius dni. Sienyenski ripas destruxerit, extunc aggerem ulterius trahendi et ad littora hereditatum dmni. Sienyenski Glambokie et Sienyawa aplicandi non habebit de cetero idem scultetus de Odrzechowa libertatem. Item decernimus, si Yislok in eodem loco ubi molendinum stat omisso meatu priori inter littora hereditatum dmni. Sienyenski intraverit inter littora utraque dmni. Sienyenski et nec ad eius littus nequaquam habere debet locandi obstaculum novum Ubertatem. Et similiter intelligendum est de molendino dmni. Sienyenski temperę destruccionis. Et ivimu3 a loco huius obstaculi sursum fluvio Yislok usque pervenimus ad ostia cuiusdam Łorrentis, quem homines dni. Sienyenski appelabant Yapieni potok, homines vero maiestatis regie appelabant Yisloczek yapienny. Et tunc exhibuit limitibus ducendis dmnus. Sienyenski senes testes de Yisloczek: Sieńko, Ivasko, łączko, Stańko, Hricz, Glim, qui remissi sunt ad sinagogam Ruthenorum in Yisloczek iurare in forma superius preinserta, secundum quara alii iurarerunt, testes vero ex parte maiestatis regie qui supra do Odrzechowa iam pridie iurati. Poslquam testes dmni Yictorini revenerunŁ iam facto iuramento, decretum est horainibus regie maiestatis ostendere parietem regalem. Homines regales duxerunt nos ab torrente Yapiermy potok ubi habet idem Yapienny potok hostia in fluvium Yislok et ascendimus montem alias karb, quo vertice duierunt nos habendo eundem Yapienny Yisloczek a dextris cum illo Yisloczek in quo villa Yisloczek residet locata. Quem Yapienny Yisloczek iuxta privilegia dmni. Yictorini Sienyenski asserebant esse alterum Yisloczek a sinistris autem erat nobis vallis Parvus Glaraboki et Maior (Jlamboki atque Surowiczny, usąue ad parietem episcopatus Premisliensis ad laslyska pertinentem et factum est vespere et intercepta est limitum prosecucio. Tandem Comissarii c()nservaverunt terminum ad faciendum limites in crastinum.
Część 65
strona 774/894