Tandem eciam nondum adveniente termino eadem feria tercia post dominicam Misericordia, emergentibus arduis et novis negociis reipublice, magestas regia instiluit convencionem glem. omnibus terris Cracouiensibus Sandomiriensibus Russie et Lublinensibus in civitate Nowa Corczyn et ne private actores rempublicam inpedirent, suspensis omnibus iudiciis glibus. terrestribus et casirensibus et quia magestas regia voluit interesse Superarbitrum cum partibus prefatis eidem convencioni, ideo eciam terminum eiusdem ad feriam terciara antę Zophie proximam iterum auctoritate sua transtulit oretenus in parcium et superarbitri presencia Gracouie, in eo vigore prout feria tercia post dominicam Letare proxima fieri debuit, inscripcłonem In actis terr. Sanocen. in toto reservando et ei presenti translacione nihil derogaado, tanąuam istius cause originali et principali causa et negocio. Feria igitur tercia antę festum S. Zophie proxima id est tredecima mensis Maii adveniente termino videlicet assignato ad causam et causas proseąuendas et terminandas atąue exequenduni inscripcionem terr. Sanoc. et eidem satisfaciendum, convenientibus in Hoczew curia gsi. Nicolai Bal etc. tam Superarbitro quam partibus prefatis, superarbiter Nicolaus Lanczkorvnsky in hunc modum sue facuUatis superarbitrarie incepit fuudare iurisdiccionem in presencia ministerialis Andree de Brzosow et gsorum. Andree Herborth de Felsthyn Samboriensis Tribuni, Andree de Stadnyki et in Smygrod, loannis Herborth de Felsthyn, loanne Woyschyk de Voycza et in Smigrod, lacobo Pyenyazek de Wylhowycze et in Zarschyn, loseph de Tarnawa, loanne de Maiori Vlina, Felice de Zarschin ludice terr. Sanoc. Stanislao laskmanyczky, loanne Syemuschowski de Syemushowa, loanne de Pobyedna, Petro de Zarschyn, Petro Gamrath de Sowoklaski, loanne de Chyshow et interrogavit Superarbiter gsum. Petrum Odnowski Succamerarium Leopol, et Capitaneum Byecensem ex una et Nicolaum Bal Notarium terr. ex altera partibus, si hodiernam feriam terciam in eo vigore prout debuit fieri feria tercia post dominicam Letare habent et habere volunt. Ad quod ambe partes unanimi voce responderunt, quod habent et habere Yolunt hodiernum terminum in eo vigore prout fieri debuit feria tercia post dominicam Letare et hoc ipsum Superarbiter prefatus est protestatus predictis nblus. et ministeriaii. Tandem prefatus superarbiter interrogavit predictos Petrum Odnowski et Nicolaum Bal, si inscripcionem terr. Sanocensem cuius vigore idem superarbiter habet auctoritatem superarbitrandi in omnibus punctis et clausulis integram et inviolabilem firmiter tenere et observare volunt et tenent firmiterque observant. Qui dixerunt, quod tenent inviolabiliter et firmiter inscripcionem prefatam Sanocensem et hoc ipsum Superarbiter prefatus est protestatus predictis nobilibus et ministeriaii. Tandem Superarbiter dixit: ergo iuxta inscripcionem queUbet parcium locet quatuor arbitros, cum quibus ego procedam ad ulteriores actus in causa et causis veslris officio meo satisfaciens. Gsus. Petrus Odnowski Leopol. Succamer. et Capit. Becen. inherendo et satisfaciendo inscripcioni terr. Sanocensi in actis publicis superius annotate nominavit assidere fecit Nicolao Lanczkoronski Superarbitro arbitros et amicabiles compositores videlicet mfcum. et gsos. Nicolaum de Pylcza et in Canczuga Palatinum Belzensera, Andream Herborth Tribunum Samboriensem, loannem Herborth et lozeph de Tarnawa pro et ex parte sua et ad negocium causam sive causas suas, quas acturus seu habiturus est cum Nicolao Bal coram superarbitro. Gsus. Nicolaus Bal de Hoczew etc. inherendo et satisfaciendo inscripcioni terr. Sanocensi in aclis presenlibus annotate nominavit | assi- 25 derę fecit Nicolao Lanczkorunski superarbitro arbitros ac amicabiles compositores videlicet gsos. 6 lacobum Pyenyazek de Wythowycze, loannem Woyschyk de Woycza et in Smygrod, loannem de Chysow et loannem de Maiori Vlina pro et ex parte sua et ad negocium causam suam sive causas suas, quas acturus seu habiturus est cum Petro Odnowski coram Superarljitro. Tandem hiis peractis exivit superarbiter prefatis cum arbitris predictis ad videnda loca differenciarum et ad complanandas discordias granicierum inler hereditates parcium prefatarum tanquam principalem et causam omnium discordiarum et venerunt ad locum quendam paludinosum yersus orientem retro villam Mchwa Petri Odnowski, in quo loco paludinoso erat aliąuod arborum corticis alias olschey rubus, in quo loco dixit Nicolaus Bal, quod hic veri et iusti sunt limites et granicies inter hereditatem Mchwa domini Petri Odnowski et inter villam meam Slhesnycza. Ex adverso Petrus Odnowski dixit: non hic est verus limes et granicies inter meam et tuam hereditates sed ulterius se granicies protendunt et ulterius versus orientem duxit nos et pervenimus usque ad torreutem dictum Maxin, ubi idem Maxin influit Ouyium Hoczew et a Maxin usque ad rivulum parvum dictum Sludnycza et sic ex una parte vidimus causam et loca differenciaruin et ad aliam veruni partem videndam processimus et sic egressi e converso versus Zahoczowie venimus ad locum circa fluTium Hoczew ex parte ista ubi fluvius Zernycza in fluvium Hoezev influit et ubi est duarum viarum separacio vel bivium, yidelicet una via tendit ad villam Zernicza ivimus sursum citra alveum fluvii Zernicza et venimus ad yilJam domini Petri Odnowski dictam Inferior Zernicza, quem pertransivimus et venimus iterum ad sepes ville domini Petri Bal dicti Superior Zernicza et ibi iterum ostendit dominus Petrus Odnowski limites hereditatis sue videlicet vallem seu torrentem dictum lastrzaby potok et alium montem ex alia parte dictum rebro. ita quod includebat oeto cmethones inter ista signa limitum suorum, que ostendit ville Superioris Zernycza domini Bal. Ex adverso tunc Bal inter prefatas villas Zernycza Inferior domini Odnowski et Zernicza Superior sue proprie ostendit limites torrentem seu vallem dictum Rybloni Pothok, qui fluit inter sepes inferioris ville Zernycza et ibidem influit et hostia habet in fluvium Zerrycza dictum, super quo fluvio utraque villa et Superior et Inferior Zernycze locate iacent. Et eodem die visis istis pef eos ostensis limitibus in quibus partes discordabant, quia residuum diei istius breve erat ad discernendum hanc causam ad crastinum diem in eo vigore prout hodie fieri debuit hodiernum terminum procedendum in hac causa et causis transposuit et distulit superarbiter et fecit ministeriali Andree de Brzozów in hunc modum insinuare partibus transposicionem termini; Terminus hodiernus inter Nicolaum Bal et Petrum Odnowski per Superarbitrum Nicolaum Lanczkorvnyski ad diem crastinum hoc est ad feriam quartam antę festum S. Zophie proiimam in eo vigore prout hodie fieri debuit ad omnes eorum iniurias controversias et causas prosequendas discuciendas diffiniendas trausponitur et differtur. Quem terminum die crastina habent et habebunt partes prefate talem qualem hodie habere debuerant, iuribus parcium per omnia illesis.
Część 62
strona 754/894