Blu42 Media

Part 63

page 653/775

superarbiter, ego pelo et volo a te ferri sentenciam diffinitiyam de limilacione et mensuracione granicierutn triuin quartaliuni inilliaris a Zahoczewye hereditaria et consequenter iuxta mensuram sipandas granities. Tandem Superarbiter Nicolaus Lanczkorunyski tulit hanc difTinitivam infrascriptam sentenciam innelendo privilegio divisionis predecessorum gsi. Petri Odnowski de Felslhyn Succamerarii Leopoliensis et Capitanei Becensis et Nicolai Bal de Hoczew Notarii terr. Sanocensis, quod privilegium disponil, quod villa Petri Odnowski Zahoczewye dicta debet habere granities tria quartalia unius miliaris et non ulterius, decernimus mensurandum esse tria quartalia unius młliaris in longitudinem latitudinem vero granitierum, que debent tribus quartalibus miliaris in longitudincm protendi decernimus esse et includi debere inter łluvium dictum Zernycz, fluvium non transvadendo seu non transcendendo usque ad parietem days. Tharnawski villam dictam Srzednye. Residuum vero prefate partes suarum hereditalum iure communi regni limitabunt, ubi limitibus indigent et licet totum regnum Polonie miliaribus partitur et illud miliaribus equitamus, quia tamen nuUa certa mensura determinate scitur unius miliaris, nominet miliare unum bene notorium pluribus hominibus quelibet partium, a quibus sumatur mensura aut in unum miliare ambe partes concordent a quo debet summi mensura. Si autem quelibet suum nominarerit miliare, dabuntur per superarbitrum sortes in cedulis cera inclusis, cuius miliaris longitudine debent mensurari granities yille Zahoczeyye, notorietas autem miliaris probabitur septem testibus tam nobilis quam plebee vel spiritualis condicionis hominibus corporalis iuramenti probacione tacto sacramento et mensuracio debit incipi a medio ville dicte Zahoczewye. Et partes interrogate per Superarbitrum si suscipiunt sentenciam et eidem parere volunt et susceperunt partes sentenciam presentibus mfco. et gsis. Nicolao de Pyleza et in Canczuga Palatino Belzensi, Andrea de Stadnyky et de Smygrod, loanne Woyschyk de Smygrod, Andrea Herborth de Dzedzylow Tribuno Samboriensi, loanne Herbort fratribus, lacobo Pyenyazek de Yylhowycze et in Zarschyn, loanne Chyshowski, loseph de Tharnawa, loanne Vlinski de Czashyn, Stanislao laskraanyczki, Alberto Zelenysky, Petro Gamrat de Sovoklaski, loanne de Syemvschova, Felice de Zarschyn, ludice terr. Sanocensi, Petro de Zarschyn fratribus, loanne de Pobyedna, Georgio de Ostrów et ministerialibus Andrea de Brzozów et Stanislao Sholesth de Lyesko. Et post susceptam a partibus sentenciam tandem superarbiter interrogavit Petrum Odnowski: domine Petre Odnowski nominetis et assignetis unum mihare notorium, quod mensurari debit, cuius miliaris tria quartalia in vim perpetuarum granicierum et limitum ville tue hereditarie Zahoczeyye emensurari debent. Et tandem Petrus Odnowski nominavit et asignavit duo miliaria, unum ad ciritatem Sanok de villa Boyska et aliud de eadem villa Boyska ad opidum Zarschyn et dixit: eligat dnus. Nicolaus Bal unum ex istis miliaribus et Bal noluit eligere sed nominavit eciam suum miliare de Tilla Zahoczeyye ad yillam Steznycza. Tandem | superarbiter fecit duos globulos equale3 unius et qualitatis Jet quantitatis de cera yiridi, in quibus inclusit duas cedulas papireas unam rasam, in qua nihil 9 scriptum erat et aliam in qua scripta erant ista verba: in manibus meis sunt sortes mee. Et tandem dixit partibus: in istis globulis cereis, quos hic yidetis sunt incluse due cedule papiree, una in qua nihil est scriptum et alia cum scriptura; ideo qui receperit globulum sorte in quo inclusa est carta cum scriptura, iile lucrabitur nominaeionem et probacionem miliaris unius et eiusdem notarietatus. Et tandem de consensu Petri Odnowski Nicolaus Bal primus et principaliler recepit in yim sortis unum globulum de yiridi cera, quo disrupto et resoluto inyenta est in eo ceduła rasa nihil scripture in se continens. Petrus autem Odnowski recepit globulum in quo erat ceduła cum scriptura et lucratus est nominaeionem miliaris unius notorii et probacionem notarietatus eiusdem miliaris et facta est aliquantulum inter homines communiter omnes astantes et presentes quedam disceptacio, quod nominacio miliaris de Boyska ad ciyitatem Sanocensem nims onerosa et inconyeniens uno miliari esset. Et tandem per interlocutoriam Superarbitri consensit Petrus Odnowski ad mensurandum miliare, quo equitatur communiter de villa Boyska ad opidum Zarschin per yillam Pyella. Et tandem dixit superarbiter; Nicolae Bal, da unum nobilem cui credis, qui intererit mensuracioni miharis unius et dedit nominavit ąssignayit Nicolaus Bal ex parte sua nblem.