Blu42 Media

Part 62

page 650/775

quod ipse | Nicolaus electus inter partes prefatas Petrum Odnowski, Mathiam Wsdowski et Nicolaum Bal ad ipsum locatis component concordabunt inter partes prefatas immediate superius descriptas et eorum subditos familiares et kmethones omnes discordias differencias injurias quaalescunąue eciam hereditarias et graniales et si in aliquo punctu articulo causa arbitri per Superarbitrum concordari ad unionem et consonanciam atque concorditatem votorum reduci non potuerint, extunc superarbiter sub vadio ptefato mille florenorum, pro quo prefati domini fideiisserunt tenebitur ferre sentenciam difTinitivam iuri consonam, iusticiam et Deum pre oculis habendo. Eciam prefati omnes fideiussores tam param prefatarum quam superarbitri recognoverunt, quia si et in quantum aliqua parcium articulos omnes in unum seorsum ex prefatis superius descriptis arłiculis non compleverif, extunc fideiussores prefati vel unus illorum cittati vel cittatus pro vadio ex eo, quia pars pro qua fideiussit non tenuit in toto vel in parte concordiam et hanc inscripcionem, extunc hic in iudicio terrestri particulari vel generali Sanoczensi in primo termino tanquam peremptorio stare parere respondere debebunt vel debebit et vadio satisfacere, nullis causis aut modis exquisitis terminum primum differendo nec ad regiam maiestatem aut ad colloquium generale vel conyenciónem glem. se excipiendo, nec pro maiori sibi recipiendo, nec vera nec simplici infirmitatibus eundem terminum primum peremptorium differendo, non evadendo se mutuo omnes partes prescripte pro premissis omnibus litteris regalibus expedicione bellica districtibus prescripcione defectu aliquo presentis inscripcionis cittacionis concittacionis condemnacionis concittacionis ad satisfaciendum date titulis aut toto progressu causae nec aliquovis modo exquisito, sub amissione sue cause. Actum in Sanok feria tercia antem festum sancti Thome apostoli proxima anno domini millesimo quingentesimo undecimo (sic) {19. December 1510)

Nondum autem adveniente termino feria tercia post dominicam Letare magestas regia de plenitudine auctoritatis sue propter certas necessitates et causas reipublice quibus protunc in parte gsum. Petrum Odnowski sua magestas occupaverat eundem terminum transposuit ad feriam terciam post dominicam Misericordia. Cuius transposicionis tenor sequitur:

Sigismundus dei gracia rex Polonie Magnus dux Lithvanie, Russie, Prussieque dominus et heres significamus tenore presencium quibus expedit et signanter iudicio terrestri Sanocensi, quia venientes in nostri presenciam gsi. et vblis. Petrus de Odnów Byecensis Capitaneus et Nicolaus Lanczkorunski de Brzezie, quilibet eorum suo nomine et propria persona et loannes Grzegorzowski de Wyshoczycze plebanus gsorum. Mathie Wsdowski et Nicolai Bal Notarii terr. Sanoc. nominibus et in eorum personis recognoverunt, quia lerminum ad componendiim et concordandum ac limitandum, quem inter se habere debuerunt Petrus Odnowski et Mathias Wsdowski et Nicolaus Bal tanquam partes et Nicolaus Lanczkorunski sicut Superarbiter pro feria tercia post dominicam Letare nunc instantem proxima ad feriam terciam post dominicam Misericordia nunc instantem proximam in vigore prout protunc fieri debuit transposuerunt et transponunt, inscripcioni prefate in actis terr. Sanoc. nihil nocendo vel derogando, immo ipsam in omnibus punctlis et clausulis integre et firmiter in suo robore conservando, duntaxat diem concordie ut prefertur trasponendo. Que quidem transposicio parcium consensu eiusdem diei nihil debit in toto vel in parte derogare inscripcioni in actis terr. Sanoc. contente pro parte ipsarum partium predictarum nostro presertim ad hoc speciali consensu accedente et hanc transposicionem diei et concordie ralificante. Datum Cracouie ferie quarta proxima antem dominicam Oculi anno Domini millesimo J- quingentesimo undecimo (March 19, 1611) \ regni nostri quinto. Report mfci. Cristoferi de 6 Schydlovyecz Castellani Sandomiriensis et regni Polonie Yicecancellarii Siradiensisque etc. Capitanei.