686 terminum hodiernum esse continuatam iuridice nihilque pretermissum est, proinde peciit Succamerarium, quatenus partem cittatam compelleret ad iuridicum processum, ad agnicionem parietis, quem pater et patruus ipsorum in hoc loco agnoTerunt vel sibi contra ipsos decerni probacionem. Succamerarius causa diligenter considerata decrevit, quatenus ipsi adcittati Zamiechowscy collaterales in causa procederent,quoddecretum Zamiechowscy non susceperunt,sed ab eodem Succamerarium ad s. r. maiestatem moverunt cum prefixione termini sex septimanarum. Succamerarius motionem admisit, ideo contra ipsum actor protestatus est volens cum ipso iure experire. Tandem
^ Wladica | peciit Succamerarium, quatenus partem principalem gsos. Starzechowskie ad dislimita-
687 cionem granicierum procedere compellat. Quod autem actor affectat a cittato direclam responsionera et ulteriorem processum, cittatus id de jure minnime fieri allegavit, quia causa occasione aspiciendi parietis cum collaleralibus per motionem a decreto offici suecamerarialis interposita ad s. r. maiestatem devoluta est: statulum regni disponit, quod pro uqo et eodem tempore, quo causa principalis inciderit collaterales parietem suum attentent, et quia, ut supra dictum est, attentare non possunt, igitur et contra principalem cittalum actor ulteriorem processum dirigere non potest. Succamerarius attento quod causa granicialis inter principales est coniuncta cum causa collateralium, causam presentem inter vblem. Wladica et Capitulum suum ab una et Starzechowskie adcittatos ab altera nec non singulos collaterales | suspendit et prorogavit tantisper, quousque Wla- T. dica super motionem per prefatos Zamiechowskie interpositam iure experiantur et post causae ggg coram s. r. maieslate decisionem habebunt partes terminum coram officio succamerariali.
[fragment illegible in the scan of the first edition]
3110. Nicolaus Lanczkorunsky de Brzezye Castri Cracouiensis Burgrabius et Radlouiensis Capitaneus etc. Significamus tenore presencium quibus expedit. Quia dum per gsos. bottom. Petrum Odnowsky de Felsthyn Succamer. Leopoliensem et Capitaneum Becensem ex una et Nicolaum Bal de Hoczew Notarium terr. Sanocensem ex altera partibus electus designatus et nomina* tus eramus in Superarbitrum causis discordiis iniuriis quomodolibet exortis, lam occasione limitum seu granicierum, quam eciam cuiusdam littere privilegii difficilis, ut ipsis partibus videbatur; intelligencie et quasi perplexarum sentenciarum, prout lacius nostre autoritatis superarbitrarie facultas ex parcium prefatarum consensu et inscriptcione in actis terr. Sanoc contenta et inferius inserta declaratsr et cognoscitur, quodquidem superarbitrarium officium exequentes cum Dei adiutorio et in eius nomine omne negocium, omnem discordiam, iniuriam granitierum diffinicionem et privilegiorum interpretacionem, in quantum partes ipse a nobis exigebant et optabant alque volebant esse difGnilum judicatum sentenciatum et interpretatum ałque limitatum, diffinivimus iudicavimus sentenciavimus et interpretati sumus atque hereditates eorum limitavimus. Sed quia partes predicte per quod eorum causis eramus Superarbiter designatus obligaverunt et se submłserunt litteris nostre superarbitrarie facultatis there papireis quam pergameneis firmiler credere et eisdem non contradicere sed eas firmiter observare et tenere, atque iudicatis et sentenciatis in eisdem contentis satisfacere et parere, ut lacius in inserta inferius inscripcione Sanocensi terrestri facta declaratur, iuxta igitur decretum nostrum optantibus prefatis partibus a nobis litteras pergameneas sub sigillis nostris appensis et manu nostra subscriptis in vim et loco litterarum nostrarum acta tota et integra causarum ipsarum coram nobis actarum per nos judicatarum sub nostro sigillo et manu nostra subscriptas eisdem partibus prefatis extradidimus et dedimus ex causa ista. Nam licet in eisdem actis plura continentur que pauci sunt momenti, continuacionem tamen cause et superarbitralis iurisdiccionis ostendunt et connectunt atque conglutinant actos iudiciarios superarbitralis facultatis, usque dum peryenimus ad terminos, in quibus sunt uliles et efficaces annotati actus et sententie. Ut ergo legentibus planior sit via cognoscendi legittimum processum placuit, ut supra meminimus, in vim et loco litterarum nostrarum et pro litteris acta nostra lota et cum toto causarum progressu et elTectui partibus extradere. Que quidem acta pro litteris et eorum vigore forma et tenore partibus damus et assignamus quarum tenor sequitur.