*1071. Nblis. Petrus Goworek de Lypycza recognovit, quia inscribit quaadraginta marcas super villa Syolka ad illas sexaginta marcas priores domino Petro Kulykowsky, et in summa sunt eentum marce, in quibus prefatam villam Syolka ipse Petrus tenebit usque ad plenariam solucionem eentum marcarum.
*1072, Neb. Mathias Szolandz de Babyna recognovit, quia dedit intromissionem in septem areas cum media in vjlla Byschow et in hac medietate in Czernyekowcza, quam olim Petrus Szolondz tenuit in triginta quinque marcis et area Zyen in decem marcis maternalitatis Elizabeth consortis nblis. Georgii Czahrowsky et sic summa erit quadraginta marce racione dotis post sororem suam germanam nblem. Elizabeth nbli. Georgio Czahrowsky. Quas areas et medietatem Chernyekocze tenebit ipse Georgius modo obligatorio usque ad plenariam solucionem quadraginta
T- quinque marcarum. Si quoquomodo per quempiam congerit prefata bona | eximere, extunc ipsi
468 Georgio primum debent dari de peccuniis prefate quadraginta marce cum quinque marcis. Et obligatus est ipsum Georgium in prefata obligacione tueri et defendere.
*1073. Nbles. lohannes et Sigismundus de Petrilow recognoverunt, quia invadiaverunt duos homines in Petrilow in octo flor. ungar. nbli. lanuschek de Kromidow modo obligatorio cum omni iure et bovinalibus censibus, proventibus, laboribus, culpis, penis, pratis, campis, obvencionibus, usque ad plenariam solucionem predictorum octo florenorum. |