Blu42 Media

Part 14

page 162/775

*731. Nblis. Derslaus Krzywyeczky procurator cum sufficienti procuratorio a gso. Paulo Czarny de Vythowycze herede actore attentavłt et petivit solucionem sexingentorum florenorum decerni in gso. Andrea Rzeschowsky herede de Przybyschowka iuxta concittacionem, qua ipsum eoncitaverat pro solucione et satisfactione sexingentorum ilorenorum. Concitaeio: Alexander rex Polonie etc. Tibi gso. Andrea Rzeschowsky ad instanciam gsi. Pauli Czarny de Yythowycze Capitanei Korczyn Nove Civitatis et Zupparii Cracouiensis, qui te concitat ad satisfaciendum et solvendum sexingentorum flor. pro quibus te condempnavit in primo termino tanąuam in peremptorio iuxta inscripcionem terr. et cittacionem prout te condempnavit pro toto, qua cittacione te citarit ad inscripcionem tuam in actis terr. Przevorsc., qua se sibi sexingentos flor. ungar. ad festum S. lohannis Baptiste tunc proximum ianaque preteritum dare et solvere inscripsisti, quod si non solvisses, prout non solvisti, extunc pro illo tempere sicut nunc sibi intromissionem in totam vUlam hereditariam Przybyschowka dedisti et inscripsisti te ipsum tueri intercedere et eliberare ubilibet; et tu existens solus tutorum predictor bonorum ipsius Pauli sibi intromissionem repercutis et inequitacionem et tenutam protegis violenter, quam sub vadio sexingeatorum flor. repercutere et protegere non debuisti prout te inscripsisti. Ideo te concittat pro eodem vadio sexingentorum flor. raeione repercussionis intromissionis et proteccionis, inequitacionis et tenute et in dicta bona Przybyschowka iuxta tuam inscripcionem sibi factam ut sis iudicialiter responsurus. Datum in Przeworsko feria secunda ipso die S. Stanislai in Mayo anno Nativitatis Domini millesimo quingentesimo tercio. (<S. May 1503) Et ex adverso prefatus Andreas Rzeschowsky affectavit legi inscripcionem et condempnacionem, quibus lectis et exauditis dixit: Domine Iudex, audivit Caritas vestra totum processum iuris mei adversarii usque ad concittacionem, ex qua hodie cum ipso terminum habeo, contra quam concittacionem ita dico, quod ipsa est iniusta, inconveniens, indecens et contra formam iuris ordinata et consuetudini iuris contrSria immo inaudita, primum in eo, quia omnis concittacio habet originem ex cittacione et condempnaćione ideo habet concordari cum cittacione et concittacio cum condempnaćione in eo, quia in condempnaćione habetur quod Paulus Czarny Zuparius Grac. per suum procuratorem ultra reposicionem termini, qui a me repositus erat, in primo termino pro toto condempnavit et non tetigit nec posuit tanquam in peremptorio. Et in concittacione posuit me condemnationasse in primo termino tanquam in peremptorio, in quo non concordat cum condemnacione. Et sic superfluitatem et additamentum fecit conmisit et non defectum. Item eadem concitaeio est iniusta indecens inaudibilis et iuri contraria, quia prius vult aacquiire et lucrari vadium quam debitum principale, quia vadium semper ponitur loco dampni, quod eciam non est consuelum in iure terrestri, ut dampnum aliquando acquiratur in iure nisi prius acquiratur principale debitum alias gyszyssna. Sed ipse adversarius vult prius habere P: vadia, hoc est | sexingentos flor. non lucrato debito principali nec intromissione in eis inscripta, 269 luod est contra racionem et cursum iuris, pro quibus iniusticia indecencia et errore superfiuitate et additamento per ipsum adversarium in ipsa concittacione commisis pęto mihi decerni hoc, quod de jure decet seu iuris est pro talibus superfluitatibus et indecenciis in concittacione commissis, que sunt hic per me declarati. Procurator dui. Pauli Czarny replicando dixit: Domine ludex, hic dnus. Rzeschowsky in inscripcione sua rescripsit se sub pena trium marc. non contradicere aliquid contra defectus, quoscunque dnus. Paulus committeret, nec aliquas controversias facere et quascunque controversias faceret, ille dno. Paulo prodesse et Andrea Rzeschowsky obesse; et hoc ecce, quidcunque sibi in auxilium recipere vellet, eo toto causam suam amittere debet. Et hic sibi auxilium facit prefatus Andreas ideo affecto mihi decerni solucionem sexingentorum florenorum cum pena trium marcarum iuxta concittacionem et tenorem inscripcionis. Andreas Rzeschowsky replicando dixit: satis per me iam declaratum est, quod ego non loquor pro aliquibus defectibus nec contradico, sed pro superfluitatibus et additamentis, indeceneiis, 'niusticiis et escessibus contra consuetudinem iuris factis, quia magna est differencia inter defectum et additamentum seu superfluitatem, ut pateratem potest. Et iterum procurator Pauli dixit: Hic utiąue Andreas Rzeschowsky facit controversias et vult sibi auxiliari contra Paulum, a quibus se rescripsit, ideo prout et antem pęto mihi decerni solucionem sexingentorum florenorum cum pena trium marcarum in concittacione et inscripcione contenta. Dnus. Iudex cum iudicio recepit hanc controversiam ad interrogandum ad dnum. Pallatinum Russie et habent terminum partes ad terminos proximos.